Charter Document - 02330126

Charter Document - 02330126


Charter Number: 02330126
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1225
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Trenorchiensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Cum igitur sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis de approbata consuetudine habeatur ut Abbates et Priores monasterio Trenorchiensi subjectos annis singulis convoces ad Capitulum apud idem monasterium celebrandum cum eis de correctione et reformatione Ordinis secundum Deum et beati Benedicti regulam salubriter tractaturus Nos tuis precibus benignum prebentes assensum id ratum et gratum habendo auctoritate apostolica precipimus firmiter observari Nulli ergo [] Datum Tybure XVIII Kalendas Julii pontificatus nostri anno nono