Charter Document - 02330119
Charter Number: | 02330119 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Poncius Dominus Cuselli notum facio presentibus et futuris me fecisse hominium ligium et fidelitatem jurasse Guichardo Abbati et Ecclesie Trenorchiensi salva fidelitate Domini de Conmercis et salva fidelitate Comitis Ottonis heredis Imperatoris Recognovi etiam et confirmavi bona fide compositionem et pactiones quas diu ante anno scilicet Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo habueram cum Abbate Trenorchiensi Bernardo sicut in aliis litteris meis de pactionibus a nobis hinc inde factis plenius continetur Quod ut perpetuam habeat firmitatem presentem cartam sigillo meo et Domni Duranni Cabilonensis Episcopi fideliter roboravi Hoc autem factum est anno Domini MCCXVII mense Januarii