Charter Document - 02330114

Charter Document - 02330114


Charter Number: 02330114
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1120
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Pontius Dominus de Cusello notum facio omnibus presentibus et futuris presentes litteras inspecturis quod cum multiplices querimonie verterentur inter me ex una parte et Ecclesiam Trenorchiensem ex altera tandem omnes pacificate sunt in hunc modum Ego siquidem Pontius Dominus de Cusello salva primo fidelitate Domini de Comercy et salva fidelitate Ottonis Comitis Burgundie heredis Imperatoris feci hominium legium Abbati et Ecclesie Trenorchiensi et sub fide et juramento promisi servare eis in perpetuum de cetero omnimodam fidelitatem et quod omnes homines dicte Ecclesie et omnia ad ipsos pertinentia contra omnes Principes et Barones salvis fidelitatibus supradictis semper receptabo apud Cusellum apud Brengias et apud Claram Vallem castella mea et in omni terra mea et defendam fideliter pro omni posse meo in suo jure et salvabo Milites quoscumque voluerint vel homines armatos vel non armatos ad defen onem eorum vel rerum suarum teneor recipere in omnibus castellis meis superius nominatis nec tali jure suo ego vel alius privare possumus Trenorchiensem Ecclesiam vel in aliquo defraudare Istud siquidem hominium legium ego P Domnus de Cusello et omnes successores mei debemus facere juramento firmare cunctis Abbatibus Trenorchiensis Ecclesie voluntate alacri gratis et sine contradictione receptando et defendendo eos et omnes suos cum rebus omnibus eorumdem contra omnes homines qui recusaverint eis jus facere vel juri stare de damnis et injuriis eisdem irrogatis Abbas vero et Ecclesia Trenorchiensis promiserunt mihi sub juramento et bona fide quod ego et mei quando eos adducerem armatos vel non armatos omni tempore haberemus redire nostrum in villa Trenorchiensi in Ochesiano et in omnibus aliis villis et castellis que Ecclesia Trenorchiensis habet salva tamen primo in omnibus fidelitate Domini Regis Francie et quod dabunt mihi consilium fidelissimum et juvamen contra omnes homines quando recusaverint mihi jus facere vel juri stare de damnis et injuriis mihi irrogatis Actum anno ab Incarn Domini millesimo ducentesimo