Charter Document - 02330112

Charter Document - 02330112


Charter Number: 02330112
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Celestinus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Matisconensi et Cabilonensi Episcopis et dilecto filio Decano Ledonensi in Bisuntinensi diocesi constituto salutem et apostolicam benedictionem Querelam dilectorum filiorum monachorum Trenorchiensium ad nos delatam accepimus quod Rainaldus Dominus Castri Rainaldi Cabilonensis diocesis et Gilo de Belfort Bisuntine diocesis prioratui eorum de Louinco helemosinas quas antecessores ipsorum eis pro animabus suis contulerant ultima voluntate et quedam alia bona auferunt violenter et detinent in ipsius prioratus prejudicium et gravamen Quia igitur sustinere non debemus ut predictum monasterium sui juris sustineat lesionem discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus si premissa vera esse vobis constiterit memoratos R et G ut ablata restituant universa et de damnis et injuriis Priori ejusdem domus satisfaciant competenter per excommunicationis sententiam et interdictum terre ipsorum appellatione postposita compellatis Quod si omnes his exequendis ne quiveritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum Laterani VII Kalendas Decembris pontificatus nostri anno septimo