Charter Document - 02330110

Charter Document - 02330110


Charter Number: 02330110
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1203
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Trenorchiensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu compositionem inter vos et Lugdunensem Ecclesiam super capella S Mauricii que in castro Balgiaci consistit amicabiliter celebratam sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice observata et in autentico venerabilis fratris nostri Lugdunensis Archiepiscopi plenius continetur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Datum Ferentini XIII Kal Junii Pontificatus nostri anno sexto