Charter Document - 02330109

Charter Document - 02330109


Charter Number: 02330109
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Lucius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Vigiliacensi et Flaviniacensi Abbatibus salutem et apostolicam benedictionem Querelam dilectorum filiorum nostrorum Abbatis et monachorum Trenorciensis monasterii ad nos delatam accepimus quod dilecti filii Canonici Cabillonenses Ecclesiam de Giniaco Ecclesiam de Molesia eis contra justitiam abstulerunt Ad hec Prior et Canonici regulares Ecclesie S Petri Matisconensis Ecclesiam de S Tauro apud Castrum Rainaldi jam dictis monachis sicut asseritur presumpserunt auferre Nolentes igitur sustinere quod prefatum cenobium sui juris dispendium patiatur discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus prescriptarum Ecclesiarum detentores eas prefatis monachis restituere vel in presentia vestra plenam justitiam exhibere moneatis diligentius et ecclesiastica districtione cogatis Datum Velletri X Kal Junii