Charter Document - 02330103
Charter Number: | 02330103 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1165 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Cabilonensi Episcopo et dilecto filio Abbati de Firmitate salutem et apostolicam benedictionem Ad aures nostras dilecti filii nostri Trenorchiensis Abbatis querela pervenit quod Milites de Chabanes portum eorum per violentiam detinent et Arduinus de la Sala et Guido Ruffus duobus monachis ejus equitaturas suas violenta manu non dubitarunt auferre Accedit ad hec quod R de Lent villam prescripti monasterii de Chapiz per violentiam occupavit et eam memorato Abbati reddere contradicit Quoniam igitur nobis imminet ipsius monasterii cura defendere et ab eis indebitis gravaminibus malignorum insole natam cohercere discretioni vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatenus memoratos viros monere curetis et diligenter inducere ut supradicto Abbati ablata omnia et subtracta sine difficultate restituant et in pace dimittant vel sub examine vestre justitie non differant plenitudinem exhibere Si vero neutrum horum coacti fecerint ipsos occasione et contradictione cessante vinculo anathematis astringat is in terris eorum donec ibi fuerint omnia preter penitentias et baptisma prohibentes officia celebrari et tam excommunicationis quam interdicti sententiam faciatis inviolabiliter observari Datum Laterani V Idus Martii