Charter Document - 02330099
Charter Number: | 02330099 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum Rex Ad querimoniam Ecclesiarum contra eorum impugnatores in multa regia copia Burgundiam intravimus ut que malefactorum injuriis opprimebantur nostro recreentur auxilio et firmam Ecclesiis pacem restitueremus Controversiam vero Episcopi et Clericorum Matisconensium contra Girardum Comitem Viennensem sub Petro Pertusio prope Vizeliacum propter negotia terre Burgundie dedicenda sedentes Baronibus regni nostri astantibus fine subjuncto determinavimus Notum itaque facimus universis tam presentibus quam futuris quod in presentia nostra recitatum est privilegium patris nostri Ludovici cujus hec erat continentia Scilicet Comes Girardus Episcopali Sede vacante in domibus Episcopi sive rebus tam mobilibus quam immobilibus nihil juris haberet et quod in rebus Clericorum et villis nullas habebat procurationes nullas hospitationes nullas exactiones nullas consuetudines que omnia nos etiam confirmavimus Ibidem a nobis insuper decretum est quod idem Comes in villa Matisconensi nullam firmitatem habere debeat preter turrim suam quam tunc temporis habebat Clericis vero claustrum utrumque claustrum vicelicet Ecclesie et claustrum domorum cum universis domibus suis infra ambitum claustri contentis pro beneplacito suo licebit firmare et in villis suis in quibuscumque aliquo tempore firmitates habuerant precipue apud S Clementem firmitates edificare vel augere Hec autem Comes Girardus se Episcopo et Clericis inconcussum et illibatum tenere et conservare sub sacramento fidelitatis quam nobis juramento firmavit Subjiciens autem utraque pars se nostro arbitrio Unde Comes Theobaldus avunculus noster auctoritate arbitrii de querimoniis Clericorum quod predictum est judicavit De domo vero quam Comes Girardus in eadem civitate habebat quia supra consuetum statum firmitatem eidem domui adjecerat in Curia nostra arbitratum est quod quotiescumque nobis vel nostris expediret eandem domum nobis vel nostris redderet liberam ut hominum multitudinem sive paucitatem nostro beneplacito ibidem imponeremus cum ad jura feodi nostri eadem pertineret et hoc se sacramento jurisjurandi religionis firmaret et si nollet facere quod de novo fuerit edificatum destrueretur et domus ad status pristini mensuram reduceretur Hec omnia ut in posterum illibata maneant et inconcussa presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis Karactere subter annotato communiri precepimus Actum apud Petre Pertusi sub Vizeliaco anno Incarnati Verbi MCLXXX regni nostri anno I Astantibus in palatio nostro quorum nomina superposita sunt et signa Signum Comitis Theobaldi Dapiferi nostri S Guidonis Buticularii S Mathei de novo Camerarii S Radulfi Constabularii Datum per manum secundi Hugonis Cancellarii