Charter Document - 02330098
Charter Number: | 02330098 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p164) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum Rex Post guerras et dissentiones diutinas que inter nos et Comitem Girardum et Ecclesias nostras et dominum Humbertum de Bellojoco extiterunt tandem venimus Vinziliacum et ibi consilio Baronum nostrorum pacem hujusmodi fecimus et affirmavimus Comes Girardus recognovit se hominem nostrum esse et in casamentum recepisse de nobis salva fidelitate primogeniti fratris sui Comitis Stephani tria castra Vinzellas Montembelletum et Salam Juravit etiam fidelitatem nobis et filio nostro Philippo et quod pacem in perpetuum teneret ipse et sui nobis et nostris omnibus et nominatim Humberto de Bellojoco et suis et quod pacta inter eos facta sicut in charta Humberti continentur firmiter observaret Ecclesie etiam Matisconensi sub eodem sacramento promisit perpetuam pacem de se et de suis precipue de illis quibus occasione Comitis Girardi aliquod a nobis vel a nostris damnum fuerat illatum preterquam de Ulrico de Balgiaco de quo faceret posse suum Hospitationem vero quam in terra Romanacensi exigebat concedente et laudante fratre suo Comite Stephano Episcopo et Ecclesie guerpivit et quatuor miteriatas terre Capitulo donavit Et de gageria Flacciaci quam Ecclesia ei reddidit monachis Laisiaci ad quos pertinebat pacem se eis facturum promisit Quod si aliquando aliquid de pace ista a se vel ab aliquo suorum per se vel per submonitionem noverit esse infractum infra quadraginta dies illud se emendaturum juravit et si forte hoc non faceret Comes Stephanus juravit quod quoties per se vel per submonitionem sciret hoc contigisse infra xl dies inter Senonis et Parisius donec totum foret emendatum personam nobis teneret Et dominus Campensis idem juravit aut centum libras se daturum Et similiter Gautherius de Salinis illud idem juravit aut cc libras se daturum Humbertus de Bellojoco et Jocerannus Grossus per preceptum ipsius Comitis Girardi juraverunt quod quoties defectum Comitis noverint in auxilio Regis erunt donec fuerit res emendata et quoties fuerit emendata revertentur in fidelitatem Comitis Harduinus de Sala et Olardus de Montbelet et Hugo de Vinzellis per preceptum Comitis Girardi similiter juraverunt auxilium Regis tam de se quam de castris suis et de terris et quoties rem emendaverit Comes Girardus toties redibunt in fidelitatem Comitis et quoties forisfecerit toties ad Regem redibunt nisi infra xl dies forifactum fuerit emendatum Actum Vinzeliaci anno Verbi Incarnati MCLXXII astantibus in palatio nostro quorum subscripta sunt nomina et signa S Comitis Tetbaldi Dapiferi S Mathei Camerarii S Guidonis Buticularii S Radulphi Constabularii Vacante Cancellaria Petrus Notarius subscripsit