Charter Document - 02330095
Charter Number: | 02330095 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1167 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui monasterii Trenorchiensis Ordinis S Benedicti Cabilonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Devotionis vestre precibus inclinati volentes indemnitati monasterii vestri quod ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinet et prioratuum ac membrorum immediate subjectorum ipsi monasterio paterna diligentia precavere auctoritate vobis presentium indulgemus ut ad solutionem debitorum eorumdem monasterii et prioratuum ac membrorum minime teneamini nisi creditores eorum legitime probaverint in utilitatem ipsorum monasterii prioratuum et membrorum conversa esse debita memorata non obstantibus aliquibus litteris conventionalibus renunciationibus seu concessionibus aut etiam juramentis tempore contractuum interjectis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beati Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Anagnie XIII Kal Martii Pontificatus nostri anno octavo