Charter Document - 02330094

Charter Document - 02330094


Charter Number: 02330094
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Templariis in Lugdunensi et Cabilonensi Episcopatibus morantibus salutem et apostolicam benedictionem Ex parte fratrum Trenorchiensis Ecclesie nobis est insinuatum quod vos de quibusdam terris quas colitis decimas recusatis exsolvere de quibus Ecclesia eorum decimas ex antiquo tempore percipere consuevit Unde licet hoc in privilegiis Romane Ecclesie vobis indultum sit ut de laboribus vestris nulli decimas solvere teneamini quia tamen ipsi queruntur se in hoc plurimum aggravari rogamus prudentiam vestram consulimus atque monemus quatinus sicut viri pacifici pro bono pacis aliquid memoratis fratribus constituatis ut ipsi de substractis decimis aliquam consolationem percipiant et nos debeamus honestatem vestram non immerito commendare Datum Bituric Idibus Maii