Charter Document - 02330090

Charter Document - 02330090


Charter Number: 02330090
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1154 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Adrianus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus E Lugdunensi et Bisuntino Archiepiscopis salutem et apostolicam benedictionem Qui bona Ecclesiarum presumunt invadere et viros religiosos ac terras ipsorum duris et indebitis exactionibus aggravare a Prelatis Ecclesie sunt propensius commonendi ut et ipsi suarum possessionum fructus integre percipere possint et qui Ecclesias diripiendo justitiam in peccatis videntur procul dubio declinare pastorum exhortationibus corrigantur Dilectus siquidem filius noster P Abbas Trinorchiensis monasterii sua nobis narratione monstravit quod nobilis vir G Comes Matisconensis ita terras ipsius et homines in eis commorantes indebitis et insolitis exactionibus aggravet ut non solum de ipsis consuetum emolumentum habere non possit verum etiam ipsarum possessionum amissionem cogatur sepius cogitare Quia ergo pati nec possumus nec debemus quod predictus Abbas aut monasterium ipsius pati debeat detrimentum per presentia vobis scripta mandamus quatinus prefatum Comitem districtius moneatis ut ab ejusmodi exactionibus terrarum et hominum supradicti monasterii omnino abstineat et fratres in eo commorantes permittat in omni quiete Domino deservire Quod si facere forte noluerit et vestris monitis duxerit obviandum ita plenariam de ipso et contra ejus justitiam faciatis ut saltem timore pene dediscat bona supradicti monasterii infestare seu indebitas exactiones eorum terris imponere Datum Rome apud Sanctum Petrum XVIII Kalendas Maii