Charter Document - 02330089
Charter Number: | 02330089 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1154 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Adrianus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Canonicis Cabilonensis Ecclesie salutem et apostolicam benedictionem Non debent boni filii vacuare quod patrem suum rationabili providentia viderint statuisse Bone memorie G quondam Cabillonensis Episcopus quandam Ecclesiam dilectis filiis nostris P Abbati et monachis Trenorchiensis monasterii intuitu pietatis donavit Quam sicut sua nobis conquestione dilectus filius noster P Abbas ejusdem monasterii studuit demonstrare ipsi contra justitiam abstulistis Ne igitur bonorum operum destructores merito comprobari possitis per presentia vobis scripta mandamus quatenus si querela ipsius veritate fulcitur Ecclesiam ipsam eidem filio nostro restituere nullatenus differatis Mandavimus siquidem venerabili fratri nostro G Episcopo vestro ut vos ad ejusdem Ecclesie restitutionem commoneat Et si aliquam tam in eadem Ecclesia quam in rebus aliis adversus eos justitiam vos habere confiditis in presentia venerabilis fratris nostri E Lugdunensis Archiepiscopi vestram poteritis justitiam obtinere Alioquin scire vos volumus quod nos ita vestram presumptionem et inobedientiam auctore Domino puniemus quod ad aures quorum pena pervenerit non audebunt consimilia attemptare Datum Rome apud Sanctum Petrum XVIII Kalendas Aprilis