Charter Document - 02330082
Charter Number: | 02330082 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1147 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eugenius servus servorum Dei venerabilibus fratribus Lugdunensi et Bisuntino Archiepiscopis et Matisconensi et Cabilonensi Episcopis salutem et apostolicam benedictionem Predecessor noster felicis memorie Papa Calixtus sicut ex litteris ipsius intelleximus Trinortium veniens atque paci et securitati ipsius loci pro sui officii debito cupiens providere terminos circumquaque poni precepit infra quos videlicet terminos sicut per cruces juxta terre consuetudinem distincti sunt captiones depredationes assultus vel aliquid hujusmodi fieri penitus interdixit Cujus nos vestigiis inherentes quod ab ipso super hoc statutum est Sedis Apostolice auctoritate firmamus et observari precipimus Si quis igitur huic ipsius constitutioni et nostre confirmationi contraire audaci temeritate presumpserit a divinis officiis donec satisfecerit suspendatur Quicumque vero observator extiterit omnipotentis Dei et Apostolorum ejus benedictionem et gratiam consequatur Datum apud Masnile Lamberti II Nonas Aprilis