Charter Document - 02330077
Charter Number: | 02330077 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1143 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte Dei Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Ego Goffredus Andegavorum Comes notum fieri volumus universis quod cum cogente necessitate guerrarum quas in Normannia habemus ab Ecclesiis et Religionibus Andegavie nos querere subsidia oporteret venerabilis Petrus Abbas Trenorchiensis et Petrus de Aula tunc temporis Prior de Cunaldo et de Lausduno facere nobis hujusmodi auxilia recusarunt ea ratione quod nunquam alicui antecessorum nostrorum hujusmodi auxilia fecerant dicentes hoc esse contra libertates a Regibus Francorum et antecessoribus nostris Comitibus Andegavie Ecclesie sue et eorum hominibus concessas Nos vero contra dicebamus quod nihilominus tenebantur ea facere que abbatie Andegavie faciebant maxime in hoc casu Adhuc etiam ad defensionem suam pretendebant quod Baillivi nostri de Lausduno et de Brachesac et alii Baillivi Baronum nostrorum homines eorum tantis exactionibus et gravaminibus contra libertates prefatas oppresserant totiens eis frustatorie terminos ponentes quod terre remanebant inculte cum homines sic essent a suis laboribus disturbati unde terra ipsorum pene deserta remanserat et homines ad tantam paupertatem devenerant quod nec nobis nec ipsis poterant in aliquo subvenire Baillivi autem contra dicebant quod paupertas hominum ipsis non erat imputanda sed monachis qui eos ultra quam vis esset pluries talliabant Dicti vero Abbas et Prior nobis humiliter supplicaverunt quatenus super hoc nostrum opponeremus consilium ita quod jura nostra et sua servarentur illesa Nos autem habito consilio cum venerabili Ulgerio Andegavensi Episcopo et cum nobilibus viris fidelibus nostris Mauricio de Credone Lisiardo de Sablolio Theobaldo de Matefalon et aliis mediante pace et judicio terminavimus quod quando abbatie Andegavie nobis in necessitatibus nostris subvenirent tunc homines Priorum de Cunaldo et de Lausduno nobis auxilium facerent per manus Priorum Decrevimus etiam propter paupertatem hominum quod Priores de cetero ipsos non talliarent nisi in tribus casibus videlicet quando Prior novus est et quando aliquam emptionem faciet domui sue et quando vocatur ad capitulum suum semel Ne vero dicto Abbati grave videretur de novo facere quod ante non consueverat pro remedio anime nostre seu patris nostri Fulconis incliti Regis Jerusalem nuper defuncti Deo et Beate Marie de Cunaldo et de Lausduno cum assensu et voluntate Haimerici de Lausduno Joscelini Roognart concessimus quod dicti Priores amodo ad querimoniam Baillivorum nostrorum seu aliorum Baillivorum de hominibus suis in curia ipsorum Priorum infra metas parrochiarum suarum dictis Baillivis faciant justitie complementum Nullo autem alio modo extra parrochias suas possint Baillivi homines dictorum Priorum terminos ponere nisi in ipso fore facto et hoc sub testimonio fuerint intercepti Ratas etiam habemus atque in perpetuum concedimus Deo sancteque Matri ejus et prefatis monachis omnes donationes et libertates seu concessiones quas gloriosissimi Reges Francorum atque inclitus Comes Goffredus Martellus senior et alii antecessores nostri ipsis fecerunt et concesserunt libere et integre sine aliqua diminutione sicut in preceptis gloriosissimorum Regum et dicti Comitis Goffredi continetur Excepto hoc quod sibi dictus Comes retinuit videlicet quod quando in hostem contra inimicos nostros perrexerimus et hoc solum causa prelii tunc nostro jussu vel missi a nobis missi homines eorum in hostem pergant nullo autem modo jussu ullius vicarii nostri eant aliter Expresse etiam concedimus eisdem donationes quas prefatus Comes et Agnes Comitissa ipsis fecerunt Et quittationem Bidanni de Lorra reddendo annuatim lx solidorum in nativitate beati Joannis Baptiste apud Lorram per manum famuli monachorum Item ad similitudinem dicti Goffredi Comitis concedimus quod si aliquis de terra nostra aliquid ex propriis possessionibus pro remedio anime sue ipsis impertiri voluerit gratum et ratum habemus et in rebus collatis omnes consuetudines nostras in eleemosina pro anima patris nostri Fulconis incliti Regis donamus et concedimus Volumus namque et precipimus ut locus suprascriptus Cunaldus cum cimiterio in quo gloriosa Regina celorum tantis miraculis operatur ab omni seculari potestate liber semper immunisque permaneat omnibusque Baillivis nostris mandamus atque precipimus quatenus omnes dictorum monachorum res et possessiones custodiant et defendant sicut nostras proprias et nihil omnino ab eis exigant preter id quod in hoc nostro precepto et in preceptis antecessorum nostrorum continetur Et ut hoc firmum et inconcussum ab omnibus posteris necnon fidelibus nostris semper teneatur volumus et precipimus et manu propria firmamus atque roboramus Venerabilis autem Petrus Abbas beneficii accepti non immemor de caritate Trenorchiensis monasterii dedit nobis centum libras Andegavensis monete et Henrico primogenito nostro equum unum Actum ex hoc Andegavis civitate in anno quo annuente Deo et sancta Matre ejus partem Normannie que est citra Sequanam adquisivimus Istis presentibus venerabili Ulgerio Andegavensi Episcopo Henrico primogenito nostro Andrea de Doadio Petro de Chamilliaco [] Anno ab Incarnatione Domini MCXLIII regnante in Francia glorioso Rege Ludovico + Signum Goffredi Comitis Andegavorum + Signum venerabilis Ulgerii Andeg Episcopi + Signum Henrici filii Comitis Signum Haimerici de Losduno Signum Joscelini Roognart