Charter Document - 02330070
Charter Number: | 02330070 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Calixtus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus B Matisconensi et G Cabilonensi Episcopis salutem et apostolicam benedictionem Dilectioni vestre notum fieri volumus quia nos nuper Trenortium venientes Abbatis et fratrum ejusdem loci petitionibus altaria consecravimus cimiterium benediximus ibique aquam benedictam fundentes terminos circumquaque poni precepimus Infra quos videlicet terminos sicut per Cruces juxta terre consuetudinem distincti sunt captiones depredationes assultus vel aliquid hujusmodi fieri et prohibuimus et penitus prohibemus Si quis igitur huic nostre constitutioni contraire audaci temeritate presumpserit a divinis officiis donec satisfecerit suspendatur quicumque vero observator exstiterit omnipotentis Dei et Apostolorum ejus benedictionem et gratiam consequatur Datum Matiscone XVIIII Kalendas Februarii Indictione XIII