Charter Document - 02330065

Charter Document - 02330065


Charter Number: 02330065
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1113 - 1114
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Clementia pastoralis officii et sacerdotalis dignitas juste ac misericorditer nos compellit ut cunctis sancte matris Ecclesie filiis semper bona provideamus maxime autem his qui relictis propriis omnibus regulari disciplina in monasteriis Deo deservire noscuntur Credimus enim si de justis possessionibus nostris unde vivere et vestiri possint eis largiri procurabimus non ex necessitate sed ex hilaritate [quoniam hilarem datorem diligit Deus] suis sanctis intercessionibus quibus sine intermissione vacant cum defecerimus recipiant nos in eterna tabernacula Quapropter ego W Cabilonensis Ecclesie Minister et Episcopus Trenorchiensis Ecclesie Domno Franconi Abbati et fratribus suis Ecclesiam S Petri de Baldrerias [quam olim predecessori suo beate memorie Domino Petro donaveram] et Ecclesiam S Pancratii que Ginniacus dicitur et omnia illa que ab antecessoribus nostris conlata eis atque concessa possidebant ea die qua Domnus Abbas Franco cum quibusdam bonis fratribus suis non tamen paucis propter concordiam que nunc inter nos et ipsos facta est in nostrum Capitulum venit in presentia totius conventus Ecclesie nostre que ob idipsum tum ferme ad integrum convenerat favente et concedente tota illa Canonicorum nostrorum multitudine omnia illa superius proscripta bona intentione hilari et simplici animo rursum donavi et concessi Ita quoque post paucos dies quando propter eamdem concordiam cum Decano nostro Domno Jocelino et Precentore Domno Hugone et item Domno Hugone de Dalmatiaco et quibusdam aliis clericis nostris in eorum Capitulum veni iterum ibidem similiter eis donavi et concessi