Charter Document - 02330062
Charter Number: | 02330062 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
B Gratia Dei Simniensis Episcopus Romane quoque Sedis Vicarius Namnetensis Ecclesie filiis R et G Archidiaconis et ceteris omnibus salutem Fratres Tornucienses in Concilio pertulerunt ad aures nostras quod pro quadam Ecclesia que dicitur S Vitalis que sicut per privilegia sua ostendere parati sunt juris Ecclesie eorum est incessanter eos inquietare non omittitis Quapropter fraternitati vestre condescendentes et laboribus vestris compatientes Apostolica auctoritate vobis precipimus ut ab hac infestatione Tornuciensium fratrum omnimodis quiescatis donec opportuno tempore causa Ecclesie S Vitalis inter vos et fratres illos presente Abbate eorum in presentia fratris nostri Turonensis Archiepiscopi canonice diffiniatur Quod si hanc discretionem moderationis nostre transgredi presumitis donec Romane Ecclesie satisfaciatis a liminibus sancte Ecclesie vos sequestramus Iidem quoque fratres proclamaverunt ad nos super Abbatem Rodonensem qui Ecclesias de Calma apud castrum Machicol eis aufert in quibus eis calumniantibus et contradicentibus Abbatem constituit Proinde apostolica auctoritate Episcopo vestro et vobis precipimus ut Tornuciensibus monachis super hoc justitiam integram faciatis Quod nisi feceritis nos tam Tornucienses quam Rodonenses ad accipiendam justitiam ad Romanam Sedem invitamus Si autem neuter Abbas aut alter ire noluerit vos omnimodo divina auctoritate compellatis alioquin in vos redundabit