Charter Document - 02330054
Charter Number: | 02330054 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1077 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterius de Pariniaco propter remissionem peccatorum suorum et pro anima patris sui et matris sue Ecclesiam castelli ejusdem et res que ad altare ipsius Ecclesie et etiam ad eamdem Ecclesiam pertinebant Beate Dei Genitrici Marie et Beato Philiberto domno quoque Petro Trenorciensis cenobii Abbati et fratribus ad eumdem locum professione monachica pertinentibus donavit et in perpetuum libere eos possidere concessit Quod donum ecclesiastica auctoritate suadente volente Galterio domnus Abba Petrus primum ab Augustudunensis Ecclesie Episcopo Aganone accepit deinde [ut supra dictum est] Galterius cum filiis suis donavit atque concessit Facta est autem hujus donationis confirmatio vel redintegratio anno ab Incarnatione Domini MLXXVII Epacta VII Indictione V Luna XII regnante Philippo Francorum Rege In presentia domni Petri Abbatis et monachorum suorum Stephani de Sandriaco Guillelmi Gregorii Guidonis Grossi Bertranni Elemosinarii videntibus et audientibus istis Odone Rufo Agilone de Busone Eldino de Vilare Hugone Tebo Bernardo Apolgart Agilone de Verneret Bertranno Duranno fratribus et multis aliis