Charter Document - 02330052
Charter Number: | 02330052 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Trado ego Hulricus qui dicor de Balgie per manum Domni Humberti Archiepiscopi Lugdunensis et per manum Domni Petri Trenorciensium Abbatis scilicet Capellam sancti Andree que in proprio et quieto alodio meo sita est Hanc inquam cum cimiterio et manso de Vuiart a Beatrice matre mea huic capelle collato et parochiam a flumine quod dicitur Veisia quidquid videlicet extra castrum esse videtur ad eandem pertinens villam dono sicut dixi Hoc itaque ea conditione facio quatenus in eodem loco honorabilem cum ceteris officinis monasticis usibus aptis ad serviendum Deo Trenorcenses monachi ecclesiam construant in qua jugiter Domino Sanctisque ejus serviant eamque eternaliter possideant Addo mansum qui dicitur Malacort cum suis omnibus appendiciis ita videlicet ut habitatores supradicti Burgi et mansum absque occasione coacti servitii mihi posterisve faciendi predicti monachi libere et absolute teneant possideant et gubernent Ad cujus doni cumulum etiam Domnus prefatus Abbas cum capituli sui laude de prediis sancte Marie adauxit Hoc videlicet quod habebat in villa Lopona et in ea que dicitur Graise et Marpent et hoc de Faiola et quidquid supradicte Balgiacensi Ecclesie ex sua Trenorchiensiumque parte proveniret inter Veilam et Reissosam Insuper etiam quidquid habebat in villam sancti Benigni et in villam de Chivrois preter decimam omnis annone in milium [] Hoc igitur factum est sub tempore Domni Humberti Lugdunensis Archiepiscopi eodem favente et Domni Guidonis Matiscensis Comitis XIIII Kalendas Februarii anno ab Incarnatione Domini millesimo LXXV Indict XII sub Domno Drogone Matiscensium Pontifice regnante Philippo Rege in Francia