Charter Document - 02330046
Charter Number: | 02330046 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1038 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Ego Gualbertus et uxor mea Aya et frater meus Bernardus et uxor ipsius Gisla nepos etiam noster Remencus ac mater illius Luda [] donamus ex rebus que nobis jure hereditario cedere videntur sancte Dei genitrici et perpetue Virgini Marie inclitoque martyri Valeriano seu almo Confessori Christi Philiberto quiescentibus Trenorchico in cenobio ubi etiam domnus Ardagnus preesse videtur quandam ecclesiam constructam in honore St Juliani cum cuncta sibi hereditate adjacente que nostro dominatui subesse videtur ut habeant ex hoc in reliquo supradictorum sanctorum monachi potestatem quidquid facere voluerint ex ea Videlicet terram cultam et incultam pratos etiam cum pascuis silvas quoque pinorum et quercuum aquas etiam binas una vocatur duneria alia drulia a quibus ipsa hereditas ternis partibus circumdatur et terminatur a quarta autem parte terminatur via publica Est autem sita in Episcopatu sancte Marie Anicio Si quis autem [] Ut autem hoc scriptum firmum in evum permaneat manibus propriis firmamus ac heredibus nostris et vicinis corroborare facimus S Gualberti qui hoc scriptum fieri ac firmare voluit S uxoris ejus Aye S Bernardi et uxoris ipsius Gisle S Remenci et matris ejus Lude S Filiorum Gualberti Guilelmi et Girberti et Hugonis S Pretri Presbyteri S Bonipari S Poncii S Josceranni Facta autem est hec Karta anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi [M]XXXVIII II idus Septembris feria II regnante Ayndrico Rege Data per manum Bernardi monachi supradictorum sanctorum