Charter Document - 02330036
Charter Number: | 02330036 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0971 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Dei summi eterni Ego Albericus Comes cogitans de Dei misericordia ut pius Dominus et misericors anima mea anima patris mei et matris mee de penas inferni liberare dignetur propterea dono ad casam Sancte Marie et sancti Filiberti [quam domnus Stephanus Abba ad regendum habere videtur] aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa que dicitur Lancus hoc est curtilus indominicatus cum vineis que ex Johanne Episcopo et sorore sua Rotrude mihi evenit Hoc sunt curtiferi cum vineis campis pratis silvis servis et ancillis omnia et ex omnibus quesitum et inquirendum totum ad integrum ad ipsam casam Dei dono Eo tenore ut dummodo vivo usum et fructum exinde habeam Et in festivitate Sancte Marie IIII Nonas Februarii duodecim denarios in vestituria persolvam post meum vero decessum ad ipsum locum cum omni integritate veniant Interdico ut nullus Abba nec ulla emissa persona nulli umquam liceat beneficiari nec in precaria mittere Quod si fecerit iram Dei incurrat et parentes mei propinqui supradicte res recipiant Si quis autem elemosina ista contradixerit ex auro libram unam componat et hec elemosina firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconum villa publice Signum Alberici Comitis qui elemosina ista fieri et firmare rogavit Signum Leotaldi Signum Alberici Signum Ermentrudis conjuge sua Signum Odoldrici Signum Umberti Signum Theotberti Signum Formaldi Signum Leterii Signum Uguoni Signum Manassen Signum Raculfi Signum Drogoni Signum Odiloni Item Uguoni Signum Ebrardi Signum item Ebrardi Data per manum Jordanis Sacerdote feria VII XVIIII Kalendas Februarii Anno XX regnante Lotario Rege