Charter Document - 02330032

Charter Document - 02330032


Charter Number: 02330032
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0951
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sancte matris Ecclesie Lucdunensis Brochardus humilis Archiepiscopus sancte Ecclesie filiis omnibus notum esse volumus tam presentibus quam futuris qualiter venerabilis Erveus Congregationis monachorum sancti Philiberti Trenorchiensis Pater nostram adierit presentiam Venit enim quorumdam nostrorum suorumque consilio fultus et adjutorio amicorum Ornadi videlicet et Brochardi nostre Ecclesie Clericorum aliorumque venerabilium virorum supplici deposcens affectu ut ecclesiam quamdam in honore S Petri fundatam sitam in villa cui vocabulum est Corcellas juxta aliam villam que vocatur Lanciacum ad custodiam sancti Stephani pertinentem sacrosancte Trenorchiensi Ecclesie et monachis ibidem Deo servientibus ad censum daremus Quod quia nuper simile quidquam illis feceramus [Ecclesiam scilicet S Stephani in agro Osannense sitam in villa Sarciaco per manum Ascherici et Beraldi ad quorum officium pertinebat ad censum dederamus] primum facere distulimus Sed quia predictis viris rogantibus resistere minime potuimus et maxime Abbati ceterisque fratribus sibi subjectis cum quibus dudum me socia veram familiaritate prefatam ecclesiam de Corcellis cum parochia et presbyteratu et ceteris appendiciis suis propter amorem et venerationem sanctorum ibi quiescentium et ut mei memoria apud illos semper habeatur illis ad censum dono et concedo ut in perpetuum ea septem solidos reddendo in synodo que hyemis tempore celebratur proprio jure possideant Rogavit interim nos predictus Ornadus ut quod ille sepe fatis monachis ex suis propriis rebus per scriptum dederat cum hoc eodem dono nostra confirmaremus auctoritate quod apud Montaniac villam et Euverandam habetur tam in silvis quam in planiciis Confirmamus igitur hec que supra diximus donum videlicet Ornadi et ecclesiam de Corcellis sicuti supra dictum est nostre auctoritatis scripto et ut firmius teneatur nostri sigilli impressione signamus Si qua vero persona quod absit temeraria presumptione cocaque cupiditate quod Dei et nostra auctoritate deffendimus in aliquo infringere presumpserit anathemate percutimus perenni quandiu in hac malitia perseveraverit et pro infractione mihi ac meis successoribus libram l auri persolvat et sic demum quod fecimus inlibatum permaneat et inconvulsum S Brochardi humilis Archiepiscopi S Ornadi S Brochardi qui fuit nepos alterius Brochardi Archiepiscopi S Stephani Abbatis S Adalardi S Erimari S Guidonis S Evrardi Diaconi S Renconis Diaconi S Achini S Rainfredi S Tedbaldi Data per manum Ornadi et Brochardi ad vicem Johannis Cancellarii publice in curia nostra apud Ansam oppidum VI Idus Septemb II feria XV anno Cunradi Regis Jurensis