Charter Document - 02330026

Charter Document - 02330026


Charter Number: 02330026
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0896
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus divina repropitiante clementia Rex Cum locis Deo dicatis in quibuscumque indiguerint consulere satagimus gratiam et misericordiam a Domino Deo eterno pro cujus amore id efficere noscimus nos consequi non diffidimus Idcirco notum sit omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris presentibus scilicet et futuris quod venerabilis Abba Blitgarius ex monasterio Sancti Dei Genitricis et perpetue Virginis Marie ac Sancti Philiberti Confessoris incliti nostram adiens mansuetudinem suggessit nostre clementie quo Abbatiam Doseram quam eis ab Normanorum rabiem vitandam jamdudum concesseramus modo precepto nostre auctoritatis firmaremus Cujus petitionem ratam esse in omnibus decernentes ob divinum scilicet amorem decrevimus ut sicut a beatissimo Papa Stephano seu ab Episcopis nostris per privilegium scripta nostro scilicet consensu de suprascripta abbatia auctoritas eis firma concessa est iterum auctoritatis nostre precepto pro remedio anime genitoris mei Bosonis et genetricis mee Ermingardis necnon et avi mei Ludovici seu etiam pro stabilitate regni mei concedimus prefato abbati et successoribus suis predictam abbatiam ut sine cujus cumque inquietudine firmam atque inviolabilem potestatem habeant tenendi possidendi ordinandi atque edificandi Concedimus insuper juxta morem precedentium patrum ut nullus judex nullaque potestas pro quolibet negotio peragendo loco illo ne pertentet nisi a venerabilissimo Blitgario scilicet suprascripto abbate seu a successoribus suis necnon et monachis Sancte Dei genitricis Marie et Sancti Philiberti ibi invitatus fuerit Permittimus insuper eis quatenus pro nobis et pro cunctis fidelibus nostris fideliter Deum exorent ut nullus exactor seu vicarius seu potestas aliqua neque in terra neque in aqua ab ipsis seu illorum fidelibus teloneum accipere audeat neque ullam exactionem facere presumat neque rotaticum neque portaticum neque rigati cum sed sicut superius prelibatum est locum illum securiter sine cujus libet incursione jure perpetuo possideant Domino inibi famulantes pro nobis jugiter orantes Et ut hec auctoritas confirmationis nostre firmior habeatur et per futura tempora inviolabilis conservetur de anulo nostro subter sigillari jussimus manu propria roborantes Ego Arnulfus notarius ad vicem Baruvini Archiepiscopi atque Archicancellarii recognovi Signum Ludovici serenissimi Regis Data X Kal Julii anno Christo propitio XII regnante Ludovico piissimo Rege Indictione XIIII Actum Sitillianis villa in Comitatu Avinionensi in Dei nomine