Charter Document - 02330025

Charter Document - 02330025


Charter Number: 02330025
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 0910
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Rodulfus ordinante divina pietate serenissimus Rex Quicquid juste et legaliter secundum priscum testamentum cognoscimus actum nostra regia auctoritas satis confirmare et conroborare convalescit Idcirco notum esse volumus omnibus nostris fidelibus presentibus atque futuris qualiter Hugo et Warnerius nepos illius ac fidelis noster adierunt nos humiliter deprecantes et hujusmodi precariam quam habebant de fratribus cenobii Sancti Mauricii nostra auctoritas confirmaret Quapropter volumus atque firmiter per hanc nostram auctoritatem decernimus ut dictus Hugo dictam villam videlicet Prihoiam sub constituto censu quiete semper possideat et dictus Warnerius fidelis noster post illius discessum sub constituta precaria similiter habeat Ut autem a nobis hoc factum firmius credatur et ab omnibus futuris temporibus observetur manu propria hanc auctoritatem firmavimus et de anulo nostro consignare jussimus Signum Rodulfi Regis piissimi Jeronimus Proto cancellarius recognovit et subscripsit Locus sigilli Data xviii Kalendas Maii anno ab Incarnatione Domini Nostri Jesu Christi DCCCCX regnante Domno nostro Rodulfo Rege anno xxiiii Actum Acauno monasterio in Dei nomine feliciter amen