Charter Document - 02330023
Charter Number: | 02330023 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0878 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 177 - 7 (p.4) |
Charter:
In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi Hludovvicus misericordia Dei Rex Notum esse volumus cunctis fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris presentibus scilicet atque futuris quoniam nos de eterna remuneratione ac salute anime nostre sed et genitoris ac genitricis nostre cogitantes deprecante etiam Geilone venerabili Abbate villam que vocatur Ulcasiacus cum Ecclesia in honore Sancti Petri sitam in pago Matisconensi super fluvium Segonnam et omnibus appendiciis et integritatibus suis monasterio quod vocatur Tornucium in honore Sancte Marie et Sancti Filiberti Confessoris Christi et Sancti Valeriani Martyris constructo in pago Cavillonensi super fluvium Segonnam ad hospitale pauperum tradimus atque perpetualiter delegamus In pago vero Lugdunensi super fluvium nomine Salliam villam Lovingo cum Ecclesia in honore Sancti Martini et omnibus integritatibus et appendiciis suis in luminaribus ejusdem Ecclesie ob perpetuam nostri mercedem per hoc nostre auctoritatis preceptum perpetualiter deputamus Ita ut nullus Abba aut aliquis publica potestate preditus prefata s villas ab hospitale pauperum et a luminaribus ipsius Ecclesie auferre vel minuere presumat sed liceat prefato Abbati suisque successoribus eas cum domibus edificiis terris cultis et incultis vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus viis et inviis eas [sicut dictum est] quieto ordine possidere Ea videlicet ratione ut pro nobis genitore ac genitrice nostra conjugeque et prole assidue cum subjectis sibi fratribus Domini misericordiam exorare non negligant Ut autem nostre largitionis auctoritas per futura tempora diligentius ab omnibus conservetur manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Signum Hludovici gloriosissimi Regis Ego Wigbaldus notarius ad vicem Gozleni recognovi et subscripsi Datum II Idus Decembris Indictione XII anno II regni domni Hludovici gloriosissimi Regis Actum Cipsiaco fisco in Dei nomine feliciter amen