Charter Document - 02330019
Charter Number: | 02330019 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0877 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
Johannes Episcopus servus servorum Dei spirituali filio nostro glorioso Karolo Imperatori Augusto ac Geiloni inclito Abbati dilectisque filiis in Trenorchio monasterio sancte et intemerate semperque Virgini Dei Genitrici Marie atque pretioso Confessori Christi Filiberto largito sub regula Sancti Benedicti degentibus nunc et futuris temporibus Postquam enim auxiliante Christo Ecclesie cepit origo semper impiorum flatibus agitatur Sed quia nostris temporibus alis imperialibus sustollitur nos in quantum valemus apostolicis auctoritatibus confirmare debemus Proinde juxta petitionem filii nostri precellentissimi Imperatoris Karoli privilegium hujusmodi auctoritatis nostre eidem monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus concedimus atque confirmamus ut sicut ipse gloriosissimus filius noster per deprecationem Desiderii Principis cellam que vocatur Godith in pago Vallavensi in loco qui dicitur Vallis angusta loco predicto necne prescriptis Sanctis cum villis ac facultatibus seu stipendiis concessit et precepto sue auctoritatis roboravit atque privilegio fratrum et filiorum nostrorum Episcoporum illarum regionum confirmari fecit ita sicut in eadem charta nobilitatis quam fecit Desiderius et precepto filii nostri Karoli continetur inconvulsa permaneant ut nullus Regum nemo Antistitum vel Abbatum seu quilibet quacumque preditus dignitate de his que in hoc privilegio vel in preceptis ipsius filii nostri Karoli continentur quicquam exinde minuere vel auferre presumat sed cuncta que prefate Ecclesie Godithi oblata sunt vel offerri contigerit inconvulsa et inlibata permaneant Constituimus alia auctoritate beati Petri ut Ecclesia in Valle predicta constructa et in honore Salvatoris ejusque Genitricis dicata immunis habeatur ab omni dominatione terrena quia injustum decernimus ut gloriosa mundi Regina que cum Filio juncta exaltata est super choros Angelorum humanis subdatur potestatibus Anathematisamus igitur ut nemo Antistitum locum sibi vindicare audeat seu qualibet occasione absolutionis atque excommunicationis vel sacre ordinationis adire presumat nisi ab abbate loci vel a monachis ibi Deo servientibus fuerit invitatus Ceterum ab omni seculari persona decernimus esse liberum et quietum ut in preceptis filii nostri Karoli continetur Si quis autem temerario ausu magna parvaque persona contra hoc nostrum decretum agere presumpserit sciat se anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum et cum impiis eterno incendio condemnatum Scriptum per manum Anastasii notarii et scriniarii sancte Romane Ecclesie in mense Junio Indictione quinta Bene valete