Charter Document - 02330008

Charter Document - 02330008


Charter Number: 02330008
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0854
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei Rex Si ad preces servorum Dei aurem Celsitudinis nostre inclinamus regie Celsitudinis opera frequentamus ac per hoc eternam beatitudinem facilius accepturos omnino confidimus Itaque notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia venerabilis vir Hilbodus Abba et monachi regendi causa sibi commissi ex monasterio Sancti Filiberti a facie inimicorum Dei et sancte Ecclesie crudelium scilicet Nortmannorum a quibus multa mala perpessi sunt fugientes confugium ad nos lacrymosis vocibus unanimiter fecere petentes tandem ut aliquem locum eis providentes concedere studeremus in quo de tanta infestatione aliquam requiem habere possent et in suo proposito sine intolerabili necessitatis impedimento perseverantes Deum pro dimittendis peccatis quibus tanta mala meremur devotius exorare valerent Quorum inquam supplicem postulationem clementer audientes quasdam villas ad refugium eorum habendas illis libenter concessimus id est Madernas cum Ecclesiis et cum decimis et omnibus appendiciis suis et Mesciacum cum capella et cum decimis ejusdem Ecclesie in qua sunt mansa septem Apciacum cum duabus Ecclesiis et mansis undecim quartasque tres Et in villa Massiniaco mansos tres ac medium et preterea mansa octo Et villam Asnerias villamque Prisciacum mediam cum appendiciis earum sicut eas habuit quondam Otbertus Que omnia sunt sita in Comitatu Pictavorum sive Toarcensium sive Herbadilici incolarum Unde etiam Altitudinis nostre scriptum hoc fieri jussimus per quod statuimus atque firmamus ut prefato Hilbodo religioso Abbati ac monachis sui regiminis eorumque successoribus sine cujusquam contradictione aut minoratione sive inquietudine predictas res liceat tenere et possidere atque secundum institutionem regule sancti Benedicti omnimodis administrare quatenus ibidem Domino miserante refugiendo sese recepisse congratulentur et supernam pietatem ut illis nobisque propicietur remota utcumque infestissima persecutione exorare assidua deprecatione delectet Ut autem hoc sublimitatis nostre preceptum pleniorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem manu nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus Signum Karoli gloriosissimi Regis Data XIIII Kalendas Februarii Indictione II In anno XIIII regni Karoli gloriosissimi Regis Actum Aurelianis civitate in Dei nomine feliciter amen