Charter Document - 02330005
Charter Number: | 02330005 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0845 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in Dei nomine Vivianvs Comes molem peccaminum meorum considerans et de pietate Domini confidens dicentis Sicut aqua exstinguit ignem ita elemosina exstinguit peccatum placuit mihi atque bona decrevit voluntas ut rem proprietatis juris mei que sita est in pago Andecavense secus fluvium Ligeris monasteriolum scilicet quod vocatur Cunaldus ubi beatus Confessor Maxentiolus corpore requiescit cum omnibus appendiciis ad se pertinentibus pro incolumitate serenissimi atque piissimi Regis Karoli ac stabilitate regni ejus et pro anime mee genitoris genetricisque necnon germanorum meorum remedio venerabili gregi cui Domnus Hilbodus Abba digne preesse videtur sub protectione beatissimi Confessoris Filiberti regulari ordine strenue Domino famulanti ad confugium et sustentationem concedere deberem quod et devota et plenissima voluntate peregi quia barbarica insectatione Nortmannorum scilicet et Britannorum crebris atque improvisis incursionibus propriis pelluntur e sedibus [] Comte Vivien [] Lambertus Comes Raino Ragenaldus Ragenaldus Abba Data in anno sexto regnante Karolo gloriosissimo Rege Actum Turonis civitate VI Kalendas Januarii S Theutbertus S