Charter Document - 02320001
Charter Number: | 02320001 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Église Saint-Pierre de Tonnerre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1150 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos littere presentes pervenient Guillelmus decanus Tornodorensis salutem in Domino Novitis quod in nostra presentia constitutus magister Matheus curatus de Maroliis recognovit se vendidisse capitulo canonicorum Sancti Petri Tornodorensi pro duodecim libris fortaticum Quincii de quibus dictus Matheus recognovit suum pagamentum plenarie recepisse viginti solidos fortatico Quincti annui redditos assignatos super vineam ipsius Mathei sitam au Peiret Quos viginti solidos promisit solvi fide prestita corporali eidem capitulo in octob Assumptionis Beate Marie Virginis singulis annis et tenetur dictam vineam excolere bona fide Si vero dictos viginti solidos ad dictum capitulum non soluet vel dictam vineam modo debito non excoleret dictum capitulum fructus dicte vinee caperet et haberet quantocumque de dampnis inde habitum esset eidem capitulo plenum satisfactionem Preterea dictus magister Matheus recognoscit quod dicta vinea tenetur eidem capitulo in decem solidis forte Quincii annui redditus pro anniversario defuncti Petri Clerici fratris ipsius magistri annis singulis faciendo In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Mathei presentibus litteris sigillum nostrum decrevimus apponendum actum anno Domini MC quinquagesimo mense octobre