Charter Document - 02310003
Charter Number: | 02310003 |
---|---|
Cartulary Title: | Les anciennes chartes de la collégiale de Tannay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis G[uillelmus] Dei gratia Nivernensis episcopus R[] decanus et capitulum Nivernenses salutem in Domino sempiternam Dilecti filii R[] prepositus et capitulum de Tannayo nobis humiliter supplicarunt ut cum redditus ecclesie sue de Tannayo adeo sint tenues et exiles quod vix aut nunquam ex ipsis reditibus possent octo canonici commode sustentari numerum quindecim canonicorum qui nunc est in ecclesia supradicta ad duodecimum canonicorum numerum ex causa supradicta restringere dignaremur Sane licet nostris temporibus noluimus cultum Divini Nominis diminui sed augmentari quia tamen tot sunt ponendi in ecclesiis quot possunt de bonis ecclesie sustentari nos eorumdem prepositi et capituli de Tannayo postulationibus juri et equitati consonis annuentes deliberato super hoc consilio cognito de veritate precum quas veridicas esse comperimus unanimi nostro prepositi et capituli de Tannayo concurrente consensu concorditer duximus statuendum ut numerus canonicorum ecclesie sepefate predictus excluso in eodem numero dicto preposito ad duodecimum canonicorum numerum redigatur ne cogantur in nostri ministerii vituperium mendicare salvo dicto preposito Quod si per commutationem prebendas predictas medio tempore vacare contingat idem prepositus easdem conferat restrictione predicti numeri non obstante retento nobis quod si divino munere redditus dicte ecclesie adeo contingeret augmentari quo plures possent ex eisdem commode sustentari numerus canonicorum duodecimus predictus auctoritate nostra ulterius augeretur Datum Nivernis anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo mense januario