Charter Document - 02300008

Charter Document - 02300008


Charter Number: 02300008
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Conques en Rouergue
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1051
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Moris fuit antiquitus inclitorum regum atque nobilium virorum et huc usque servatur ex hoc que jure hereditario possidere videntur precipuis monasteriis sive ceteris locis inpertire quatinus hi qui obsequium ibi omnipotenti Deo exibere videntur suorum inopia propagare possit et aliorum necessitates relevare propter metum gehenne et propter redemptionem suarum animarum et propter premium vite eterne percipiendum quorum monimenta certo indagine memorie tradatur ut quod propter enormitatem peccaminum et corruptibilis vite transitoriarum rerum voluptates ad liquidum explere non sufficiunt assiduitate orationis fidelium adimpleatur ut quemadmodum laus jugiter Christo impenditur ita revera ante conspectum divine clementie eorum memoria recensetur denique quales se prestiterint qualesque se exhibuerint ex eorum factis certa opinione claret Idcirco ego Hugo Rutenensium comes et mater mea Ricardis comitissa donamus nos ad locum sacrum qui est situs in pago Rutenico et est consecratus in honore et reverentia domini et salvatoris nostri Jhesu Christi et sancte Marie matris ejus et beati Petri principis apostolorum in quo beatissima virgo et martir requiescit necnon et beatissimus martir Vincentius vel aliorum sanctorum continentur reliquere cujus vocabulum est Conchas ubi nunc venerabilis vir Odolricus abba preesse videtur et sub cujus regimine Aimiricus reverentissimus decanus et cuncta congregatio monachorum degens Deo sedule ac regule egregii patris Benedicti famulare videtur propter reverentiam sanctitatis illius loci et pro animabus nostris et pro anima Raiemundi commitis ut exinde nobis merces adcrescat donamus ecclesiam nostram qum Tribonum dicitur omnipotenti Deo et sancte Fidis et monachis ejusdem loci ad alodem et sita ipsa ecclesia in pago Rutenico super fluvium Avarionis cum novem mansos et octo apendarias in ipso alode et cum boscos et aquis et piscatoriis et pratis et pascuis et cum terras cultas et incultas et cum quantum ad ipsum alodem pertinet vel pertinere videtur et cum totum censum et servicium illius loci et cum totos fevoalios sine ullo contradicente Ista omnia sicut supra nominata sunt totum et ab integrum dono vel cedo sancti Salvatoris Conchas monasterii et sancte Fidis et monachis vel posteris ibidem Deo servientibus teneant vel possideant jure perpetuo in tali convenientia ut si ullus homo aut femina istum alodem de communia monachorum tulerit veniant infantes Hugoni commitis aut si illi mortui fuerint unus de propinquis suis veniat et accipiat ipsum alodem in tali ratione ut si fieri potest faciat eum tenere in communia monachorum Conchacensis monasterii Vetamus autem ut ullus homo aut femina in ipsum jam dictum alodem guardam nec commendam neque nullam tultam non habeat nisi solus Deus et beatissima virgo Fides et monachi Conchacensis monasterii Quod si aliquis fecerit fiat excommunicatus et anathematizatus et a consortio omnium electorum segregatus et in infernum sepultus Facta conscriptio hujus cartule anno millesimo quinquagesimo primo incarnationis Domini indicione ii luna xxviiii x kalendas februarii feria vii regnante Ehenrico rege S Ricardis commitisse que carta ista scribere vel firmare rogavit S Rodberti commitis S Fidei commitisse S Berta commitisse S Berengarii vici commiti S Bernardi archidiaconi et fratrum ejus