Charter Document - 02290244

Charter Document - 02290244


Charter Number: 02290244
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Die sabbati ante dominicam qua cantatur Judica me fuimus apud Montem Berthodi et invenimus ibidem decanum cum II monachis qui veluti hospites nos recepit requisitus per nos de statu domus respondit nobis quod non est in usu visitatoribus respondere domorum tam de spirituali quam temporali quoniam domus abbas seu prior major penes se visitationem habebant et quod prior major Cluniaci nos precesserat domus per nos remansit invisitata secundum quod nobis decanus retulit per priorem majorem fuisse visitatam tamen vidimus ibidem sacristam dicti loci in decani portantem capucium cornutum ii Dominica qua cantatur Judica me fuimus apud Saules ubi sunt duo monachi cum priore et XL moniales divinum officium ibidem celebratur competenter elemosina non fit ibi hospitalitas debiliter fit Moniales multipli[ci]ter conqueruntur de priore quia non ministrat eis panem nec vinum nec alia in quibus eisdem tenetur quare non comedunt in reffectorio nec jacent in dormitorio reffectorium dormitorium cetereque domus indigent reparatione et secundum relationem dominarum possessiones dicte domus per priorem male gubernantur item secundum relationem prioris domus prefata est diversis creditoribus in IIJ libris obligata