Charter Document - 02290243
Charter Number: | 02290243 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1333 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Primo apud Luziacum mandavimus pro priore et monachis et non venerunt propter quod non potuimus scire statum ut apparet domus indiget reparacione monachi dimiserunt locum de Luziaco et morantur de toto apud Semelayum Apud Borbonium sunt V monachi cum priore habent duas missas cothidie elemosina fit ibidem laudabiliter consueta monachi se tenent pro contentis de priore et prior de monachis in dormitorio sociorum defficiunt camere private Prior debet circa IIIJ libras habet neccessaria usque ad fructus novos Domus de Paredo est in bono statu spiritualiter et temporaliter circa molendina exclusivas et circa chaucias stagnorum et circa cooperturas domorum in aliquibus locis sunt aliqui deffectus quos promiserunt emendare Nichil debent preter censam domi[] abbatis quam habent paratam Apud Kadrellas prior nititur quantum potest super reparacione domorum suarum combustarum et jam reparavit timpanille cum campanis Nichil debet et habet neccessaria usque ad fructus novos curatus de villa semper est sibi infestus ut facere consuevit Apud Marcigniacum prout interleximus solent esse in numero XVIII monachi tantum priore computato modo sunt plusquam XXVI in tota domo non sunt nisi VI monachi sacerdotes qui multum conqueruntur quia alii non mutantur ad ordines dicunt eciam quod ob defectum sacerdotum et tricenaria et quelibet alie misse consuete multociens defficiunt Circa conventum monachorum dicti loci aliqui sunt deffectus quia conqueruntur de vestiario quod non solvitur eis nec ministrantur eisdem neccessaria ut est moris quia solent habere in cena tria ova qualibet die in quibus defecerunt per longum tempus isto anno continue item de tota Quadragesima usque ad mediam Quadragesimam qua fuimus ibidem ad visitandum non habuerunt pictenciam preterquam allecia cum potagio quam quidem pictenciam solebant habere ter in ebdomada cum alleciis Circa conventum dominarum sunt aliqui defectus in reparacione domorum in claustro in dormitorio et in lavatorio et in quoquina infirmarum qui de levi possent corrigi et emendari et si in brevi non emendentur generabunt majus detrimentum Conqueruntur moniales de MVI libris que debentur eis de tempore predecessoris prioris qui nunc est tam pro vestiario pictanciis suis et aliis neccessariis eis debitis annuatim item et de LX libris quas debet eis prior qui nunc est pro tempore suo ex causis consimilibus quas promisit pluries se redditurum et non redivit item de quadam summa olei que eis debetur annuatim a quodam priore subdito dicti prioratus de Marcigniaco et quem prior debet compellere ad solvendum quia dicte oleum non habuerunt jam sunt duo anni elapsi item et de XII libris amidalarum que debentur eis a quodam subdito dicti prioris quem eciam debet compellere ad solvendum idem prior in quibus defecerunt per duos annos item cameraria dicti conventus conqueritur quia habebat quandam [domum] spectantem ad officium suum in qua solebat tingere et preparare vela dominarum ex quibus tingendis et preparandis prior debebat neccessaria ad opus illius ministrare item debebat idem prior dicte camerarie duas quadrigatas lignorum quolibet anno quas non solvit sunt octo anni elapsi ut asserit dicta domina de quibus omnibus fecit dicta domina coram domo [] abbate querimoniam et precepit dicte domus [] abbas dicto priori dicte domum reffice[re] dicte tincturam cum necessariis mi[ni]strare et de dicte quadrigatis lignorum satisface[re] ut dicitur quod non fecit De statu debitorum non potuimus scire veritatem quia prior non erat ad locum Apud Carilocum laudabilis conventus et devotus omnia sunt in prospero statu per Dei graciam Apud Sanctum Victorem et Villam Novam domus subjacentes sacristie Cluniaci sunt aliqua edificia corrupta aliqua que minantur ruinam super jam corruptis respondit sacrista quod non erant utiles nec necessarie et credimus quod dicit veritatem eciam si haberet pecuniam non ea reficeret dictis de causis super aliis que minantur ruinam promisit in brevi reparare Habet necessaria usque ad fructus novos cetera sunt in bono statu Apud Ambertam est numerus consuetus monachorum laudabiliter de die et de nocte Domino servientes super diffinicione anni preteriti facta videl quod monachi a prebendati de pane et vino comederent in simul quia a prebenda cio erat contra statuta ordinis et regularia instituta propter quod eciam elemosina pauperum defraudabatur respondit conventus quod parati erant insimul come[de]re quocienscumque priori dicte domus placuerit in pane et vino necessaria ministrare Super attenuacione debiti IIIJ XXXV libr non potuimus scire veritatem quia prior erat absens cetera sunt in bono statu Domus de Poilliaco spiritualiter et in edificiis est in bono statu habet neccessaria usque ad fructus novos Non potuit tamen attenuare debitum C libr propter tempestates maximas quas habuit anno isto et propter aliquam questionem magnam et arguam quam habuit cum quibusdam hominibus domi comitis Forensis super quibusdam decimis sibi et ecclesie sue debitis et de jure deberi ut credebat Domus de Salis spiritualiter est in bono statu hospitalitas servatur ibidem et elemosina consueta Gentes domi[] archiepiscopi Lugdunensis et plures alii nobiles de Imperio plura gravamina dicto prioratui intulerunt et de die in diem inferunt prior autem obviat quantum potest supplicat tamen quod sicut anno nuper preterito extitit diffinitum quod domus [] abbas juvet eum in predictis Debet adhuc IIIJ libr prout anno nuper preterito faciebat excusat se de hoc quod dicte debitum non attenuavit quia guerre que sunt in Imperio ubi est major pars redituum dicti prioratus ipsum valde gravaverunt necnon propter expensas non modicas quas ipsum oportuit facere et de die in diem facere oportet in prosecucione jurium dicti prioratus Domus predicta accensata fuit patri dicti prioris qui multa bona fecit in dicto prioratu tempore quo vivebat ut asserit dicte prior et licet secundum formam cense deberet solvere debita dicti prioratus supplicat prior quod cum ipse de suo posuerit proprio valorem IJ libr quod sibi compaciatur in predictis Aliqua edificia reparare indigent que prior promisit breviter reparare et jam reparare incepit cetera sunt in bono statu deficit ibi unus monachus Domus de Alto Jugo est in bono statu spiritualiter et temporaliter prior facit quod potest ad reparacionem edificiorum suorum que remanserunt sibi quasi desolata post mortem domi Belli Audivimus multos oblatrantes contra ordinem super homicidio quodam perpetrato ut dicitur per fratrem Johannem de Monte Berthodi qui non fuit per ordinem correptus nec punitus de quo multum mirantur omnes de partibus et incidit per patriam vagabundus Apud Gigniacum divinum officium elemosina consueta et hospitalitas laudabiliter fiunt ibidem Prior dicti loci invenit domum multis creditoribus obligatam tempore suo monasterium corruit nunc autem per Dei graciam et sui industriam et laborem ecclesia nichil debet monasterium est totaliter reedificatum et omnia sunt in prospero statu Apud Sanctum Marcellum divinum officium elemosina prout moris est laudabiliter et devote fiunt ibidem prior nichil debet cetera sunt in bono statu Apud Sanctum Romanum domus est in bono statu spiritualiter et temporaliter Apud Vergeyum consuevit esse subprior cum uno socio in ordine nunc autem nec est nec fuit a duobus annis citra nec subprior nec socius ob cujus defectum multa fiunt ibidem qui remanent impunita quia non est qui arguat aut quis corrigat sed quasi pro libito voluntatis se habent et gubernant in conventu dicti loci nec tenetur ibi capitulum per ebdomadam nec per mensem si socii habent equitare vel ire per villam dicunt quod ob defectum dicti subprioris habent de consuetudine petere licenciam ab ebdomadario dicti loci minus plene fit ibidem divinum officium propter horum defectum elemosina solet ibi fieri qualibet die modo non fit nisi die dominica Vitree capelle et ecclesie disrupte et male tractate sunt dicit prior quod sacrista tenetur ad reparandum sacrista dicit in contrarium quod prior tenetur istud idem de ecclesia que patitur lesionem in coopertura et in pluribus aliis Aliqua sunt ibidem edificia necessaria quo ad conventum sicut camera private que totaliter minantur ruinam et oportet socios exire dormitorium quando habent necessitatem quia hostium dicte camerarum est extra dormitorium contra consuetudinis ordinem alia quam plurima edificia sita in maneriis dicti loci corruerunt et aliqua minantur ruinam et propinquant Prior nichil debet habet necessaria usque ad fructus novos Prior de Magobrio non potuit attenuare debitum C libr quas debebat anno preterito propter tempestates sevissimas et propter reparacionem grangie sue combuste Apud Troandum est quidam monachus Johannes de Belna nomine quamplurimum de crimine furti diffamatus et ita habetur suspectus in dicto prioratu quod gentes dicti prioris non sunt ause ire ad negocia domus huc et illuc quia dicunt quod per artem vel alio quovis modo aperit archas et hostia dicte domus cognovit enim se dicte prior ut dicit et gentes sue ex quo fuit in dicto loco tam in pecunia quam rebus aliis quam plurimum amisisse et maxime reliquias et jocalia dicte ecclesie fuit eciam aliquando deprehensus de apercione hostiorum per gentes dicti prioris ut dicunt quem monachum dictis de causis citavimus ad capitulum quare supplicat prior quod mittatur alibi moraturus Cetera sunt in bono statu Apud Montem Sancti Johannis omnia sunt in bono et prospero statu aliqui sunt libri antiqui et vetustate corrupti propter hujusmodi corrupcionem socii non possunt ita plene facere divinum officium et regulare servicium sicut decet Domus de Chandiaco et de Nantouaco non fuerunt visitate propter guerras que sunt in partibus