Charter Document - 02290242
Charter Number: | 02290242 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1315 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos frater Henricus humilis prior de Paredo notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Bernardus Chauvacon et Ysabellis ejus uxor filia deffuncti Galtoni Gauffridi de Paredo de mandato et auctoritate ipsius Bernardi mariti sui coram Petro Forestarii de Paredo clerico jurato non vi sed scientes vendunt tradunt deliberant penitus atque quictant pro se et suis conventui nostro de Paredo imperpetuum duos solidos Turonen et unam gallinam serviciales seu reddituales in quibus ipsis conjugibus Popperii de Cambonio tenebantur annuatim in quolibet hiemali festo beati Martini persolvendos videl precio XXXVII solid et VI denar Turon parvorum solutorum traditorum et deliberatorum eisdem conjugibus a dicto conventu per manum fratris Johannis d'Essartines sacriste de Paredo in pecunia bene et legitime numerata quare dicti conjuges se et suos devestierunt nichil juris retinentes dicte sacristam in possessionem corporalem totaliter inducendo promicerunt siquidem renunciantes In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus licteris duximus apponendum salvo tamen jure nostro et quolibet alieno Datum die sabbati post octabas Pasche anno Domini millio CCC quintodecimo