Charter Document - 02290240

Charter Document - 02290240


Charter Number: 02290240
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Domus de Borbonio debet centum libras sed habet unde solvat et sunt ibi sex monachi Domus de Luziaco debet C libras sed debentur priori XL libre ut dicit prior Domus de Maeura vel Mandopera debet duodecim XX libras ut dicit prior et nichil est innovatum post aliam visitacionem et sunt ibi V monachi cum priore Domus de Monte Sancti Johannis debet sex XX libras Turonen Domus de Deuma debet LX libras et dux Burgundie vult partiri quoddam nemus quod est commune sibi et priori quod redundaret in dampnum domus eo quod aliqui habent usagium in illo nemore et eo partito usagium suum totum verterent in partem prioris Domus de Vergeio debet CCC libras Turon et sunt ibi XXVI monachi Domus Sancti Romani est in bono statu et est ibi unus monachus cum priore Domus de Paredo est in bono statu et sunt ibi XXVI monachi computato monacho qui moratur apud Montem Sancti Vincencii et illo qui moratur apud Motam Sancti Johannis Domus de Marcigniaco debet M et CCC et L libras et sunt ibi XVIII monachi dicunt moniales quod consuetudo solebat esse quod tempore minucionis sue habebant per tres dies vinum bonum non limphatum et amota est a X annis supplicant quod restauretur et iterum servetur consuetudo illa item de parva quantitate panis conqueruntur non contra priorem qui nunc est quia non diminuit tempore suo sed pocius augmentavit sed tamen augmentum illud non sufficit ut dicunt Domus de Amberta est in bono statu et ducunt quod sunt ibi tres monachi ultra numerum antiqum videl XVIII monachi sunt enim ibi modo XXI monachi Domus de Kariloco debet CCC et XXX libras Turon et sunt ibi XXVIII monachi Domus de Villa Nova est in bono statu quam tenet sacrista et sunt ibi duo monachi honeste vite et qualibet die celebrant cum nota missam et omnes horas Domus de Saltu de Cosanzt debet C libras Paris et sunt ibi duo monachi honeste vite celebrantes qualibet die missam cum nota et eciam matutinas et vesperas In domo de Pomers quia prior Nantuaci non visitaverat inquisivimus et invenimus quod domus est satis gravata debitis sed prior qui nunc est laborat bene ut remedium apponatur et sunt ibi quinque monachi solum licet IX solerent esse Dixerunt nobis et prior et monachi quod occasione domni Oddonis quondam prioris illius loci veniunt ibi aliqui monachi et jacent in villa et plura scandala inde oriuntur cum ipse Oddo moretur extra clausuram prioratus et nimis liberaliter recipiat dictos monachos licet bona ipsius consumant item dixerunt quod quidam monachus nomine Jacobus frater domi Joffredi quondam prioris illius loci habet licteras de composicione vel jure domus et non vult eas reddere Domus de Poliaco est in bono statu et sunt ibi duo monachi cum priore Domus de Alto Jugo est in bono statu et sunt ibi duo monachi cum priore In domo de Taluers sunt tres monachi quedam turris minatur ibi ruinam propter defectum cooperture item gentes domini de Rossolione occupant jurisdictionem quam habere solebat domus in quadam villa Domum Sancti Petri de Chandeuz accensavit per tres annos a procuratoribus prioris quidam domicellus et moratur ibi cum uxore sua et tradidit CCCC libras Viennen priori mutuo ea condicione quod post tres annos reddantur sibi predicte quadringinte libre et nichil diminuitur de debito immo periculum est quod plus teneatur solvere dicto domicello dicta domus propter mutacionem et melioracionem monete ibi sunt duo monachi celebrantes quando volunt dicunt quod quilibet celebrat semel vel bis in eddomada tamen curatus loci supplet defectum ipsorum in missa unus illorum non est utilis in loco quia inde natus est et leviter se habet et non vult recipere correctionem unde esset bonum quod moraretur cum tali priore quem timeret et qui ipsum corrigeret nomen ejus est Petrus de Chandiaco Domus de Monte Bertoudi est in bono statu et sunt ibi duo monachi honeste vite Apud Nantuacum sunt XXV monachi domus debet duo milia et novies centum sed habet quingentas [libras] de quibus vult satisfeci comiti Gebennensi pro utilitate ecclesie quando viderit tempus esse Apud Gigniacum sunt XXVIII monachi qui vivunt honeste et bene serviunt Deo prior debet ut dicit septingentas libras Turon quidam malefactores apposuerunt ignem in grangia prioris et nituntur ut fama est comburere villam et monasterium de Gigniaco pro eo quia prior et garderius loci persequntur eos pro jure domus quedam prebenda que solebat dari pauperibus quando fit mandatum data est cuidam presbitero et elemosina in hoc defraudatur dixerunt nobis subprior et monachi quod duo vel tres prioratus subsunt priori predicto et non sunt ibi monachi In domo Sancti Marcelli Cabilonen sunt XXIIII monachi debet prior quingentas libras Turon ut dicit In domo Sancti Martini Masticonen moratur unus solus monachus quia prior est in scolis et domus et ecclesia male est cooperta ut dicit monachus et nemora destruuntur et jura domus pessime custodiuntur maxime jura sepulture In domo de Quadrellis sunt duo monachi cum priore et cotidie est ibi missa cum nota et matutine et vespere cum cantu debet prior LX libras Turon domus illa decepta est et multum gravata in quadam permutacione quam fecit prior cum conventu Clugniaci de quodam stangno et quodam molendino et illud gravamen est bene usque ad valorem XX libr Turon annuatim ut dixerunt monachi ibi morantes dicentes quod expediret multum quod rescinderetur permutacio vel quod suppleretur defectus In domo de Salis sunt XLVIII moniales prior invenit domum obligatam in CC et XX libris plura edificia ibi fecit et pro monialibus et pro monachis et victualia cara fuerunt unde propter predicta debet prior sexcentas libras Viennen disciplina autem non fit in capitulo