Charter Document - 02290238

Charter Document - 02290238


Charter Number: 02290238
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1298
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Apud Paredum sunt XXVII monachi quamvis antiquus numerus soleret esse minor [] [cele]brantur ibi qualibet die in conventu tres misse cum nota divinum officium fit ibi laudabiliter et d[evote bene] se habent in aliis regularibus observantiis ut dicunt hospitalitas et elemosina fiunt etiam ibidem competenter ut dicitur Domus debet ut dicit prior VJ libras tam domno abbati quam conventui Cluni[acensi] quam aliis creditoribus et nichil est ibi cum usura jurisdictio bene manutenetur et etiam custoditur ut dicebant habet domus blada et vinum usque ad fructus novos Die martis post Invocabit me fuimus apud Quadrellam ubi sunt duo monachi cum priore divinum officium fit ibi secundum loci decentiam hospitalitas et elemosina fiunt etiam ibi secundum loci facultatem Domus debet ut dicit prior CX libras vel circa nichil tamen debet cum usura dixit nobis prior quod recepit domum obligatam in VIJ libris quando fuit prior institutus habet domus victualia usque ad fructus novos Die jovis sequenti fuimus apud Borbonium ubi sunt VIIJ monachi cum priore divinum officium ibi cum hospitalitate et elemosina ut dicitur fiunt conpetenter Domus debet ut dicebat prior LX libras Turonen et nichil debet cum usuris et habet victum usque ad fructus novos Die veneris sequenti fuimus apud Luziacum duo sunt ibi monachi cum priore celebrantur ibi divina secundum loci decentiam hospitalitas servatur ibidem et facit elemosinam prior ut dicit qualibet die Domus debet ut dicebat prior CC libras Turon tamen ut dicebat idem prior bene debebat CCC libras quando fuit prior institutus nichil tamen debet cum usuris et habet victualia usque ad fructus novos Die sabbati fuimus apud Magobrium ubi sunt VI monachi cum priore bone sunt vite et honeste conversat[ionis ut] dicebat procurator prior enim erat apud Montempessalanum in scolis ut dicebat idem procurator divinum officium devote fit ibidem celebrantur enim in loco qualibet die due misse una cum nota et alia sine nota ut nobis dixerunt Domus debet CC libras ut dixit prefatus procurator sine usuris tamen hospitalitas et elemosina custodiuntur in loco et servantur domus habet blada et vinum usque ad fructuum novitatem Die lune post Reminiscere fuimus apud Montem Sancti Johannis tres sunt ibi monachi cum priore divina celebrantur in loco secundum congruentiam loci bene et devote ut dicitur nisi quod non cantabant cum nota sextam et nonam nec etiam in predictis horis pulsabatur precepimus autem priori et sociis suis quod decetero horas omnes cum nota dicerent et quod pulsaretur in predictis horis pro ut est moris in ordine nostro et maxime quia prioratus situs est juxta castrum hospitalitas et elemosina fiunt ibi bene ut dicitur secundum loci facultatem Domus debet secundum relationem prioris VJ libras Turon sine usuris et habet victualia usque ad novos fructus Die martis fuimus apud Floriacum ubi sunt duo monachi residentes divinum officium fit ibi et satis tenuiter hospitalitas non consuevit ibidem fieri nec elemosina ut nobis dixerunt monachi qui habitabant ibi quia domus pertinet ad prioratum Sancti Marcelli prope Cabilonem invenimus quod non portabant frocos in monasterio ad horas unde super hoc eos increpa vinus et promiserunt quod decetero corrigerent hoc valde bene Die mercurii et jovis sequenti fuimus apud Vergiacum ubi sunt XXX monachi commorantes divinum officium celebratur ibi lauda[bi]liter et devote et cantantur in loco illo qualibet die tres misse in conventu cum nota bene se habent in r[egulari]bus observantiis ut dicitur excepto dormitorio quod invenimus partim inordinatum ut pote sine laneis et cum pellibus silvaticis et pannis rubeis seu coloratis precepimus autem decano seu priori ista corrigi ac etiam emendari qui promisit ista corrigere et etiam emendare Domus est obligata in M libris vel circa predecessor enim suus tradidit ei domum obligatam in VJ libris tamen bene invenit postea CC libras ut dicit domus dux Burgundie querit ab eo pro subventione C libris pro duplici decima petuntur ab eo VIIJ libre Habet tamen victualia usque ad fructuum novitatem Apud Duismam non fuimus nec visitavimus quia prior erat in Francia cum priore de Sancta Margarita in Helincuria Die sequenti fuimus apud Belnam et visitavimus ibi priorem Sancti Romani juxta Belnam qui dixit nobis quod tenebat unum monachum bone vite et bone fame faciebant enim servitium divinum secundum possibilitatem et loci facultatem Domus nichil debet nisi XII libras pro duplici [deci]ma regis et habet victualia usque ad fructus novos Die veneris et sabbati fuimus apud Sanctum Marcellum juxta Cabilonem XX monachi sunt ibi computatis tribus scolaribus bene vivunt et honeste conversantur ut dicitur prior non erat presens divinum officium fit ibidem bene et devote hospitalitas et elemosina fiunt ibi sicut decet ut dicunt dormitorium erat inordinatum ut dicebant precepimus autem procuratoribus quod dicerent priori quod faceret dormitorium regulare de stratis laneis et caperet lintheamina de vestiario deficiebant conventui pellicie pedules et calige que debebant solvi eis in nundinis Cabilonis transactis Domus secundum relationem procuratorum debebat IJm VJ LX libras V[ien ] vel circa plura sunt ibi alienata a temporibus retroactis per magistrum Petrum de Bello Forti tunc priorem dicti loci secundum quod plenius per relationem predecessorum visitatorum potest intueri domus habet blada et vinum pro victu usque ad fructus novos Die lune post Oculi mei fuimus apud Sanctum Martinum de Vineis prope Masticonem ubi venit nobis obviam quidam monachus qui morabatur ibidem et dixit nobis quod non habebamus ibi visitationem quia non erat prioratus set decanatus attamen vidimus aliquos defectus et aliqua corrigenda divinum officium non fit ibi secundum quod decet talem locum qui est situs juxta civitatem monasterium non est bene coopertum immo pluit ibi claustrum etiam et alia edificia non erant bene cooperta et maxime quedam grangia ubi pluebat Prior non erant presens Die martis et mercurii sequenti fuimus apud Gravilongam ubi sunt XXVIJ moniales et duo monachi cum priore divinum officium faciunt laudabiliter et honeste ut dicebatur in loco bene se habent et religiose tam monachi quam moniales ut nobis retulerunt hospitalitas et elemosina fiunt in loco prout est actenus consuetum Domus debet C libras ut nobis dixit procurator quia prior non erat presens est autem in Lonbardia ut dicunt de precepto revdi in Xristo patris domi abbatis Domus habet victualia usque ad fructuum novitatem Die eodem misimus pro monachis Montisbertodi apud Gravilongam apud Montem Bertodi sunt duo monachi qui celebrant divina et faciunt hospitalitatem et elemosinam prout est ibi consuetum Domus nichil debet et habet victualia usque ad fructuum novitatem Die jovis sequenti fuimus apud Sanctum Nicetium subtus Bellijocum qui subest immediate priori Kariloci non visitavimus ibi quia domus abbas fuerat hoc anno et visitaverat item prior Kariloci visitat ibi quodlibet anno ut dicunt quia domus est subjecta eidem ut est dictum Apud Altum Jugum sunt duo monachi cum priore celebrant divina secundum loci qualitatem hospitalitas servatur ibidem una cum elemosina prout est consuetum Inter autem illos duos monachos qui morantur ibi fuit contentio rancor et discordia diu quamvis alias sint boni et bene se habeant ut dicit prior nec possunt concordari nec pacificari ut dicitur et est quasi fama in partibus illis unde propter scandalum precepimus priori ut unus removeretur de loco et alibi pro mansione mitteretur et hoc quantitius posset procuraret Domus nichil debet ut dicit prior nisi censam consuetam Die sabbati fuimus apud Sales ubi sunt duo monachi cum priore celebrantur ibi divina ut dicunt Domus ut dicit prior debet XX libras vel circa et habet victualia usque ad fructus novos Dominica qua cantatur Letare Jherusalem fuimus apud Lugdunum ubi misimus pro priore de Chandiaco et monachis dicti loci quia non poteramus transire secure apud illum locum propter guerras que erant ultra Sagonam prior autem non venit ad nos apud Lugdunum set sacrista solum quesivimus a dicto sacrista quare non venerat prior et ubi erat respondit nobis quod erat in Provintia pro domno abbate secundum quod dixerat sibi in recessu nec fuit apud Chandiacum a Natali Domini citra quamvis anno pret[er]ito precepissent eidem visitatores ne ita frequenter se a suo loco absentaret Divinum officium hospitalitas et elemosina fiunt ibi secundum loci facultatem et sicut est consuetum prout dicte sacrista nobis referebat de debitis non potuimus scire veritatem quia prior non erat presens ut est dictum Die lune sequenti fuimus apud Taluers ubi sunt IIJ monachi residentes non invenimus ibi priorem Celebrantur ibi divina secundum loci decentiam ut dicunt monachi hospitalitas et elemosina servabantur ibidem ut dixit nobis sacrista qui regebat ibi spiritualiter quedam grangia que est sita extra muros indiget reparatione et diu est quod fuit reportatum ad capitulum generale ut dictum fuit nobis in loco item quedam turris est ibi supra portam monasterii dicti loci que etiam indiget reparatione non sunt bene cooperte alie domus dicti loci ut dicitur camera etiam in qua jacebamus erat perforata in fundamento Domus nichil debet dixit nobis sacrista quod jurisdictiones bene regebantur et jura ecclesie bene custodiebantur Die martis fuimus apud Polliacum in Foresio ubi sunt II monachi cum priore honeste vite et bone conversationis ut dicitur divinum servitium hospitalitatem et elemosinam faciunt pro[ut] est consuetum ut dicunt Domus nichil debet ut dicit prior quin habeat unde solvat et habet victum usque ad fructus Die mercurii fuimus apud Saltum subtus Cosant ubi est unus monachus cum priore quamvis consuev[e]rint esse duo unus autem abiit post Natale Domini et quia erat ibi solus monachus divinum officium fiebat minus bene et quia ille monachus non poterat convenienter cantare omnes horas cum nota ideo priori predicto [precepimus] ut procuraret unum monachum quantocius posset ita quod decetero divinum officium cum nota posset celebrari prout erat consuetum in loco illo et quia non pulsabatur ibi ad omnes horas nec tempore Quadragesime precepimus etiam priori quod decetero pulsaretur ad omnes horas canonicas prout est moris in ordine nostro hospitalitas et elemosina fiebant ibi secundum loci facultatem ut dicebant prior Domus debet ut dicit idem prior IIIJ libras V[iennen ] Die jovis fuimus apud Pomers qui subest immediate prioratui de Nantuaco XIJ monachi sunt ibi cum priore prior tamen non erat presens Divinum officium non fuit ibi hoc anno transacto ita bene factum sicut deceret talem locum propter defectum aliquorum monachorum qui tunc ibi residebant ebdomadas suas facere non volentes prior autem qui venit ad locum illum circa Natale Domini procuravit mansionem predicte monachorum alibi ita quod illi qui sunt modo ibi residentes promiserunt nobis quod celebrarent divina decenter congrue et devote item cum anno preterito precepissent eisdem visitatores quod qualibet die missam matutinarum dicerent secundum quod alias fuerat diffinitum in capitulo generali et ipsi super hoc fuerint negligentes precepimus eisdem quod nullo modo predict missam obmitterent set amodo celebrarent aut alias gravius punirentur item precepimus eis quod sacriste dicti loci obedirent secundum quod alias fuerat eis inju[n]ctum per visitatores precedentes hospitalitas et elemosina fit ibi ut dicebant satis bene Domnus Oddo quondam prior illius loci conquestus fuit coram nobis quod procurator non faciebat ei necessitates suas in infirmitate sua immo paciebatur multos defectus ut pote quia non habebat de pane et vino sufficienter secundum quod decebat eum nec pictantiam congruam infirmitati sue precepimus procuratori quod circa illum infirmum bene et curialiter se haberet et predicte defectus corrigeret qui omnia predicta bona fide promisit corrigere ac etiam emendare De debitis non potuimus scire veritatem ad plenum propter absentiam prioris procurator tamen dixit nobis quod prior veniret ad capitulum et tunc super hoc diceret veritatem Dominica in Passione fuimus apud Ambertam ubi sunt XIX monachi divina celebrantur ibidem congruenter et sunt ibi qualibet die due misse cum nota hospitalitas et elemosina fiunt ibi competenter Domus debet circa CC libras Turon et habet satis in victualibus usque ad fructus novos Die lune in vigilia Annunciationis beate Virginis et in festo sequenti fuimus apud Marcigniacum ubi sunt XV monachi cum priore et sanctimoniales secundum antiquum numerum sunt ibi omni die due misse cum nota et alia divina ibi bene celebrantur bene se habent tam monachi quam moniales ut dicunt Domus debet IJ V libras Turon vel circa habet domus predicta victualia usque ad fructus novos Die mercurii fuimus apud Villam Novam quam tenet sacrista Cluniacensis sunt ibi duo monachi divinum officium fit ibi cum elemosina et hospitalitate ut dicunt monachi ibidem residentes Domus nichil debet et habet victualia usque ad fructuum novitatem Die jovis fuimus apud Rigniacum qui subest immediate prioratui Kariloci sunt ibi V monachi cum priore divinum officium bene fit in loco et devote secundum loci facultatem et celebrant qualibet [die] duas missas unam cum nota et aliam sine nota dormitorium partim erat inordinatum ut dicebatur hospitalitas et elemosina fiunt ibi competenter Domus debet L libras vel circa ut dicebat prior habet domus victualia usque ad fructus novos Die supradicta fecimus transitum apud Sanctum Victorem quem tenet sacrista Cluniacensis una cum dicto prioratu de Villa Nova duo monachi resident in loco qui faciunt divinum officium ut dicunt cum hospitalitate et elemosina Habent victum usque ad fructus novos Die veneris fuimus apud Tisiacum qui subest immediate prioratui Kariloci non visitavimus ibi quia dicte prior cui subest visitaverat ibidem non erat diu ut dicebant Die sabbati et dominica in Ramis Palmarum fuimus apud Carilocum ibi sunt XXX monachi cum priore celebrantur ibi qualibet die IIIJ misse tres cum nota et quarta sine nota pro defunctis et alia divina fiunt ibi laudabiliter et devote bene se habent in aliis observantiis regularibus tam in claustro refectorio quam dormitorio quod quidem dormitorium est regulare et bene ordinatum hospitalitas et elemosina servantur in loco competenter Domus debet [] libras Parisien vel circa non tamen plus sine usuris habet victualia usque ad fructuum novitatem Non potuimus transire ultra Sagonam propter guerras Quasi per totam provintiam Lugd[unensem] erant dormitoria minus bene ordinata tam in majoribus locis quam in parvis excepto Kariloco ut dictum est immediate set tamen priores et loca eorum tenentes promiserunt communiter hoc corrigere ac etiam emendare Visitatio suprascripta reddita fuit apud Cluniacum anno Domini MCC nonago octavo