Charter Document - 02290237

Charter Document - 02290237


Charter Number: 02290237
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1294
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Apud Karilocum sunt triginta monachi cum priore Domus est in spiritualibus et temporalibus in hotimo statu et nichil debet et posuit prior dicte domus in edificiis hoc anno tam in claustro reparando quam in aliis edificiis usque ad valorem IIJ librarum Turonen De numero antico monacorum non potuimus habere plenam fidem quia aliquando fuerunt plures et aliquando pauciores Apud Ambertam sunt decem et novem monachi anticus numerus erat minor ut antiqui dicebant domus est [in] spiritualibus et temporalibus in bono statu Apud Pomerios qui mediate subest prioratui de Nantuaco sunt decem monachi cum priore Prior et monachi dicte domus dixerunt nobis quod domus episcopus Valetinensis qui tenet prioratum de Nantoaco visitaverat ipsos et locum predictum Apud Palliacum sunt duo monachi cum priore domus est in bono statu et nichil debet excepta querela quam habet cum comite Apud Saltum subtus Cosam sunt duo monachi cum priore domus debet viginti libras Viennen et habet bladum et vinum usque ad novos fructus ut dixit nobis prior Apud Taluier sunt duo monachi cum sacripta nec aparet ibi prior turis est discoperta set procurator dicte domus nobis dixit quod in brevi faciet cooperire et meliorare procurator dicte domus emit quoddam feodum et quoddam pratum hoc anno usque ad valorem LXIIII librarum Viennen Apud Chandiacum sunt duo monachi cum priore prior non erat in domo et sic non potuimus habere certitudinem de statu dicte domus tamen dicitur quod est in bono statu et nichil debet ut postea dixit nobis prior Apud Vilete qui mediate subest prioratui de Nantuaco domus est in peximo statu in spiritualibus et temporalibus quia moverterunt clautrum et edifficia totaliter cor[ru]unt et ibidem solebant esse prior et monachi modo ibidem nullus inhabitat nec ibidem in dicta domo divinum officium celebratur Apud Nantuacum sunt viginti et tres monachi Divinum officium in eodem loco bene celebratur et ordo et religio satis competenter observatur Domus debet mille libras Viennen Comes Gebernensis debet reddere triginta libratas terre domui de Nantuaco pro excambio de la Corbere domus episcopus Valetinensis est in prosecutione dicti excambii prout procurator Nantuaci nobis dixit Quidam sacerdos qui vocatur Aymo de Taluxiaco tenet domum de Chantriac en Choutayne que subest prioratui de Nantuaco vinee dicte domus inculte remenxerunt et edifficia corru[u]nt jurisdictio et possessiones pereunt et per vicinos occupentur Apud Gigniacum sunt triginta tres monachi Divinum officium satis competenter celebratur Quidam prioratus et quedam possessiones prioratus de Gigniaco sunt obligate non de novo prior ut nobis dixit non potest aliquod consilium apponere tres pueri induti fuerunt hoc anno Aliqua erant corrigenda que precipimus corrigi et emandari Domus debet VIJ libras Turonen habet bladum et vinum usque ad novos fructus Apud Sanctum Marcellinum sunt viginti unum monachi cum priore Divinum officium ibidem bene celebratur ordo et religio satis competenter observatur Domus est obligata duobus mille VJ LXV libris XIJ sol X den Viennen item prior pro se debet pro negociis celsium pro ut dictus prior nobis dixit circa M libras Viennen Claustrum et edifficia corru[u]nt et minantur ruinam et maneria que tenet prior ad manum suam sunt corrute pro majori parte prout dixit nobis prior quedam posessiones et prioratus ejusdem domus sunt alienate ad vitam tenencium usque ad valorem mille ducentarum librarum annui redditus vel circa Prioratus de Artariis male tratatur quia prior non est ausus intrare prioratum predictum Cause de talia et justicia de Sancto Marcello de Floriaco et de Urcinis pendent coram domo duce Burgondie Apud Sanctum Romanum sunt duo monachi domus est in bono statu Apud Vergeyum sunt triginta unum monachi cum priore anticus numerus erat decem et octo monachorum pro ut dicunt Divinum officium ibidem bene celebratur ordo et religio satis competenter observatur Domus debet V libras Toronen excusat se pretestu tampestatis Apud Montem Sancti Johannis sunt tres monachi cum priore domus est in bono statu et habet bladum et vinum usque ad novos fructus debet IJ libras Toronen Apud Magobrium sunt sex monachi cum priore domus est in bono statu et dixit nobis prior quod habet bladum et vinum usque ad novos fructus et debet IJ libras Toronen Apud Luziacum sunt duo monachi cum priore Habet bladum usque ad novos fructus habet defectum vini usque ad valorem decem librarum Turon Domus debet IIIJ libras Turonen juridictio predicti prioratus est in manu comitis Nivernensis bene sunt viginti anni elapsi Domus de Similayo est in malo statu in edifficiis et spiritualitate quidam ibidem solebant esse monachi et non sunt Apud Borbonium sunt sex monachi cum priore domus est in bono statu in spiritualibus et temporalibus et debet predictus prior sexaginta libras Turon Apud Paredum sunt viginti et septem monachi divinum officium ibidem satis competenter celebratur domus debet IIIJ libras Turon non habet bladum neque vinum ad sufficienciam usque ad novos fructus Anticus numerus monachorum erat viginti quinque Apud Marcign[iacum] sunt viginti monachi cum priore anticus numerus monachorum erat quatuordecem sacerdotum vel circa et debet IIIJ or decem libras Toron prior dicti loci excusat se de dicto debito pretextu tampestatis et quia cemsas sibi debitas in Yspanie et Anglie non habuit tres anni sunt ex lapsi Apud Kadrellem sunt duo monachi cum priore domus debet quatuor viginti libras Toron prior excusat se pretestu tampestatis et quia invenit dictam domum quando fuit sibi colata magnis debitis obligatam Apud Sanctum Victorem sunt duo monachi cum priore prior bene administrat in spiritualibus et temporalibus et habet bladum et vinum satis usque ad novos fructus Apud Villam Novam sunt duo monachi cum priore et est domus in peroptimo statu Prioratum de Regniaco de Tissiaco et de Sancto Nycetio qui mediate subsunt prioratui Kariloci visitavit prior de Kariloco et fuimus in predictis locis et invenimus dictas domos im bono statu Apud Sales sunt duo monachi cum priore domus est in bono statu et habet bladum et vinum usque ad novos fructus et amplius Apud Gravenlongam sunt triginta et tres moniales anticus numerus monialium salebat esse sexdecem tempore Hugonis de Jaloniaco quo[n]dam prioris ejusdem loci et ante ipsum prior debet sexaginta libras Viennen Defectus est ibidem dormitorii refertorii et capituli ita quod non possunt dormire nec comedere in simul pro ut decet Prior clautralis Cluniaci visitavit predictum locum ordinant diffinitores quod visitatores anni futuri inquirant et refferant de antiquo numero monialium apud Gravem Longam Apud Sanctum Martinum Mast[iconensem] est prior cum uno monacho Domus Si Martini Masticon non fuit visitata Apud Altumjungum sunt duo monachi cum priore domus est in bono statu in spiritualibus et temporalibus