Charter Document - 02290236
Charter Number: | 02290236 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1292 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Apud Ambertam et ibi facta inquisicione diligenti de statu ecclesie et personarum de statu temporalium invenimus quod prior bene administrat et servet jura ecclesie invenimus eciam per juramentum prioris et testimonium conventus quod temppore quo primo habuit domum computatis defectibus debitis quater viginti libris V sol pro quibus erat obligata domus de Mable quas postea solvit debebat domus sexdecies viginti vel circa libras Turonen modo non debet sex viginti alia si qua erant precipimus corrigi que poterant de facto corrigi Sunt ibbi decem et novem monachi Item apud Villam Novam sunt duo monachi prior bene aministrat in temporalibus et spiritualibus nec debet ultra L solidos et correximus ea que erant corrigenda et est dictus locus bene munitus Item apud Pomerium in Foresio sunt undecim monachi domus debet ducentas et viginti libras vel circa Turon et quando prior cepit eam computatis defectibus usque ad fructus novos bene debebat septingentas libras ut dixit nobis prior per juramentum suum et quia monachi illius loci nimis vacabant veneationi prohibuimus eis in virtute obediencie corrigi et alia que poterant corrigi per priorem cetera sunt in bono statu Item apud Saltum sunt duo monachi com priore domus nichil debet excepto debito domi abbatis ut dixit nobis [prior] per juramentum Item apud Poliacum sunt duo monachi com priore prior non erat presens dixerunt nobis socii sui quod domus nichil debebat gentes comitis multas molestias inferunt domui Item apud Taluers sunt duo monachi non aparet ibbi prior hospitalitas male servatur ut vulgaliter dicitur turris est discoperta muri indigent reparatione nec invenimus ibi aliquem cui possemus precipere correctionem talium quia dicebant se non habere potestatem Item apud Gravam Longam sunt triginta et [qua]tuor moniales bene faciunt divinum officium et sunt bone fame d[ebet domus] qu[a]ter viginti libras V [sol] [de defect]u vero proprietatis excusant se pre testu paupertatis quia non ad[ministr]antur eis necessar[ia] dicunt tamen quod prior eis bene administrat secundum reditus ecclesie [De aliis] vero de quibus dicebantur inobedientes priori eis rependimus []rant nobis correctionem Item est ibi defectus dormitorii refectorii et capi[tuli] ita quod non possunt dormire nec comedere simul et reditus domus non sufficiunt de talia facienda sine auxilio et consilio ordinis Item apud Montem Bertoti sunt duo monachi et patitur multas molestias a vicinis injuste prior tamen in quantum potest defendit jura ecclesie de debito nichil pot[u]imus scire quia prior non erat presens Item apud Saules sunt duo monachi cum priore domus nichil debet de hospitalitate que male servabatur ipsum redarguimus pro posse nostro et promisit nobis emendare Item apud Altum Jugum sunt duo monachi et domus est in bono statu Item apud Sanctum Romanum sunt duo monachi ille qui credebatur prior dicit se non esse priorem alias domus est in bono statu Item apud Bernam non est prior nec monachus nec hospitalitas servatur sprebiter qui custodit domum noluit nos recipere dicens se non hab[ere] potestatem Item apud Vergeyum sunt triginta monachi cum priore prior bene ad[ministrat] domus debet CCCC libras et debeb[at libra]s q[u]ando cepit eam [computatis] defectibus usque ad fructus [novos alias domus est in bono stat]u Item apud Floriacum sunt [] monachi Item apud Truandum est [] in pessimo statu nam claust[rum] minantur ruinam Item apud Glonez sunt tres monachi sine priore quorum unus puer est qui recepit habitum de licencia domi abbatis Yvonis sicut dicunt Item apud Mangobrium sunt sex monachi cum sine priore debet ducentas libras et sex Turon multa dampna passus fuit propter incendium ita quod oportuit ponere novies viginti libras in edificiis et recepit domum obligatam in quadriginti libris computatis defectibus usque ad novos [fructus] Item apud Luziacum sunt duo monachi et prior et debet domus quater viginti libras et cepit eam sine debito set excusat se propter causas item dixit nobis quod habet de residuo bladi usque ad valorem quinquaginta librarum Turon Item apud Borbonium sunt sex monachi computato priore debet domus LX libras Turon divinum officium bene faciunt hospitalitas servatur nov reditus ecclesie Item apud Paredum sunt triginta monachi et unus computato priore et debet domus trecentas libras Turonen monuimus ipsum de diligenciori custodia nemorum in numero autem monachorum computatis decano de Bemote et priore Montis Sancti Vincencii et decano Item apud Marciniacum sunt XVII monachi computato priore et debet domus vice cies centum libras Turon excusat se propter defectum vini [] dicit se posuisse usque ad valorem quingentarum librarum et invenit domum obligatam in mille quadrigentis et sexaginta libris et multos reditus obligatos tam ad vitam tam ad tempus injusimus sibi de revocatione quod faceret posse suo Item apud Karolocum sunt triginta et tres monachi computato priore Item apud Kadralas sunt duo monachi divinum officium celebratur bene et hospitalitas bene servatur et elemosina debet domus octo viginti libras Turonen computatis defectibus usque ad novos [fructus] tamen invenit ecclesiam obligatam quando accepit eam in CCC libris Tu[ron] alia sunt in bono statu et amentavit ecclesiam suam in redit Idibus centum solid