Charter Document - 02290235
| Charter Number: | 02290235 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1289 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Apud Sanctum Romanum est unus monachus domus torcularis ejusdem loci ruinam minatur altare etiam ecclesie dicti loci defectum patitur de albis et casulis Magister Theobaldus de Camera tenet dictam domum Apud Vergeyum sunt XXIII monachi cum priore quorum decem sunt sacerdotes alii duodecim pueri sunt et juvenes Offitium divinum non fit ibi ita bene sicut alias consuetum est propter multitudinem juvenum silentium non tenetur in clastro nec in aliis locis conventus utitur stratis lineis in dormitorio A tempore quo fuit iste prior non fuit ibi subprior usque ad adventum visitatorum remanserunt aliquando et adhuc remanent misse propter defectum sacerdotum ut sunt misse tercennariorum et missa matutinalis Prior est negligens circa divinum officium non celebrando missam suam ex quo fuit prior ibidem raro aut numquam intravit capitulum removet mutando dictus prior sacerdotes et antiquos de dicta domo sine causa rationabili Clastrum dicte domus ruinam minatur et pluit ibidem et in dormitorio teclum quod est super capitulum minatur ruinam conventus non comedit in refectorio Domus debet septingintas libras Turonensium et plus Apud Duismum est unus monachus prior non facit ibidem residentiam offitium divinum raro ibidem celebratur Non est ibi nec vinum nec cetera domus debet XXXVI libras Turonen vel circa [Apud] Montem Sancti Johannis sunt tre[s mona]chi cum priore officium divinum bene celebratur ibidem [monachi jac]ent in stra[tis lineis Domu]s debet CCC libras Viennen alia temporalia sunt [in bono statu] [Apud Magobrium sunt sex monachi quorum] tres sunt sacerdotes et tres pueri [Officium divinum ibidem celebratur honeste sicut] consuevit sacrista tenet [ecclesiam inhoneste precepimus priori quod] facer[et emend]ari quod et promisit Domus [debet] libras Turonen [A]pud Luziacum sunt duo monachi cum priore honeste divina celebrantes sicut ibidem consuetum est prior nichil debet De Similac fiat mentio Apud Borbonium sunt quinque monachi cum priore honeste divina celebrantes omnes sunt sacerdotes Sacrista tenet ecclesiam inhoneste set prior promisit nobis quod faceret emendari Domus debet centum libras Turonen Apud Paredum sunt XXIIII monachi quorum XII sunt sacerdotes set tres non faciunt ebdomadam suam et duodecim qui non sunt sacerdotes quorum duo sunt Parisius studentes alii sunt in clastro Vitree de ecclesia dissipate sunt sacrista promisit quod infra festum beati Johannis faciet dictas vitreas reparari officium divinum honeste celebratur ibidem sicut antiquitus consuetum est Monachi jacent in stratis lineis exceptis aliquibus antiquis Domus debet trecentas libras Turonen Apud Kadrellas sunt duo monachi sacerdotes cum priore ecclesia minus honeste tenetur propter defectum vitrearum set propter loci paupertatem prior non potest emendare Domus debet centum libras Turonen Apud Marciniacum sunt XVIII monachi cum priore Offitium divinum ibidem honeste celebratur sicut consuetum est Libra panis monialium est nimis parva nec potest eis sufficere ad victum cotidianum + Predecessores istius prioris alienaverunt anniversarium domi Johannis episcopi Masticonensis in manu seculari nec fit ibidem officium dicti episcopi nec refectio datur monialibus diebus statutis unde moniales non minime conqueruntur Beneficia et redditus dicte domus alienata sunt in manu secularium usque ad valorem octingentarum librarum Turonen Monachi jacent in linteaminibus Prior habet blada et vina ad maximam habundantiam Correximus alia que ibidem repperimus corrigenda Domus debet mille ducentas libras Turonen Apud Karumlocum sunt tringinta monachi cum priore officium divinum ibidem valde bene et honeste celebratur Domus est in bono statu secundum spiritualitatem excepto quod monachi jacent in linteaminibus Domus debet VI libras Turonen vel circa Apud Sanctum Victorem sunt duo monachi cum priore sacerdotes et unus juvenis officium divinum ibidem fit competenter Domus nichil debet Apud Villam Novam sunt duo monachi sacerdotes cum priore officium divinum competenter celebratur ibidem Domus nichil debet Apud Ambertam sunt decem et octo monachi cum priore novem sunt sacerdotes prior gravi infirmitate percussus est Conventus non habet panem sufficientem quia due partes sunt siliginis nec habent vestiarium suffitiens et propter istos defectus et alios officium divinum minus sollempniter ibidem celebratur et rigor ordinis in aliqua parte dissolvitur monachi jacent in linteaminibus Domus debet IX libras Viennen item C et III libras Turonen in quibus prior tenebatur cuidam servienti dicto Oriralit defuncto qui in testamento suo legavit dicto conventui de Amberta dictas centum libras et LX sol Turonen ad augmentationem vestiarii conventus Ecclesia tenebatur inhoneste precepinus quod emendaretur Apud Pomerios sunt novem monachi cum priore officium divinum ibidem celebratur honeste correximus aliqua que ibidem corrigenda repperimus Domus debet centum libras Viennen Apud Saltum de Cosan sunt duo monachi sacerdotes cum priore officium divinum ibidem celebratur honeste sicut consuevit Domus nichil debet sicut prior dicit Apud Poliacum in Forisio sunt duo monachi sacerdotes decanus Montis Brisonis tenet domum Decanum predictum ibidem non invenimus monachi ibidem conversantes non faciunt officium divinum sicut decet propter defectum rectoris et discurrunt nimis huc atque illuc Correximus alia que fuerunt corrigenda Apud Taluers sunt tres monachi cum priore sacrista sacerdos et duo juvenes unus post visitationem factam promotus est in sacerdotem Domus debet quatuor centum libras Turonen Apud Chandiacum sunt duo monachi sacerdotes cum priore campanile est reedificatum Domus nichil debet Apud Montem Beltodi sunt duo monachi prior de Gravilonga tenet domum de novo domus pro majori parte indigent reparatione Apud Gravilongam sunt duo monachi cum priore et XXXIIII moniales non habent refectorium nec clastrum nec capitulum nec dormitorium sufficiens moniales bene faciunt officium divinum Domus debet XL libras Viennen Apud Saules sunt duo monachi cum priore sacerdotes offitium divinum celebratur honeste ibidem sicut consuevit Domus nichil debet Apud Altum Jugum sunt duo monachi sacerdotes cum priore officium divinum ibidem celebratur sicut consuevit Domus nichil debet Apud Sanctum Marcellum de Cabilone sunt XX monachi dormitorium indiget reparatione monachi jacent in linteaminibus Correximus alia que fuerunt ibi corrigenda officium divinum ibidem celebratur honeste Domus debet Apud Gigniacum sunt XXX monachi XIII sunt sacerdotes officium divinum minus sollempniter ibidem agitur propter defectum obedienti ariorum et maxime propter defectum camerarii et celerarii monachi exeunt portas domus sine licentia subprioris + Doms Henricus de Paigneyo multum gravat dictam domum domus debet IX libras Viennen Apud Nantoais ire non potuimus propter inundationem aquarum Apud Sanctum Martinum Masticonensem est unus monachus cum priore domus nichil debet In tota provintia Lugdunensi quasi omnes ecclesie inmunde tenentur et inhoneste Domum de Belna tenet magister Johannes de Landona cum appenditiis suis Domum de Troando tenet dux Burgundie est ibi unus monachus solus clastrum minatur ruinam
