Charter Document - 02290233

Charter Document - 02290233


Charter Number: 02290233
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1277 - 1278
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In domo de Monte Bertoudi sunt duo monachi decanus non erat presens ideo nichil potuimus scire de statu domus In domo de Villata quam tenet archipresbiter de Ambronay et que est subjecta domui de Namtuaco sunt duo monachi aliquid erat corrigendum quod precepimus per procuratorem et subpriorem de Namtuaco emendari In domo de Namtuaco quam tenet abbas Sancti Secani sunt XVIIJ monachi domus non multum debet nisi dicto abbati vel priori Ibi intelleximus quod si dictus prior sepius visitaret dictam domum suam melius se haberent negocia intus et extra In domo de Strafort nullus est monachus nisi prior quia superior suus scilicet prior de Namtuaco fecit sibi hanc gratiam propter debita ut dicit In domo de Gigniaco sunt XXV monachi prior debet ut dicit circa mille et ducentas libras Viennen victualia habet usque ad novos fructus Domus de Chavariaco est in bono statu In domo Sancti Marcelli Cabilonensis sunt XVIIJ monachi et duo scolares Domum de Sancto Romano tenet quidam clericus frater domini illius ville et [sa]tis bene regit illam ibi est unus monachus [Apud Vergeium] sunt XXV monachi regulariter viventes et prior benefacit domui et ampliat redditus Apud Floriacum sunt quatuor monachi et sunt in bono statu Apud Troandum sunt duo monachi maturi omnia sunt ibi in bono statu Apud Montem Sancti Johannis sunt tres monachi bene se habentes prior debet ut dicit circa centum libras Parisien propter quoddam nemus quod emit et defectum vini Apud Meuram sunt quatuor monachi et ipsi [] sunt in bono statu Apud Symulay et apud Luziacum in quolibet est unus monachus Apud Borbonium sunt quatuor monachi et unus scolaris bene se habent prior debet ut dicit quater viginti libras Turonen Apud Paredum sunt viginti monachi bene se habentes cetera sunt in bono statu Apud Marciniacum sunt XV monachi preter moniales prior debet VIJ libras Turonen Apud Carum Locum sunt XXIIII monachi et unus conversus conversus ille est diffamatus de incontinencia et portam prioratus custodivit male et inhoneste prior debet sexcentas libras Turonen ut dicit preter quasdam emendas regis Apud Villam Novam sunt duo monachi et sunt in bono statu Apud Ambertam sunt XVIIJ monachi in bono statu In domo de Pomers que subest prioratui de Nantuaco sunt decem monachi et ibi omnia sunt in bono statu In domo de Poliaco sunt duo monachi et decanus bene se habentes In domo de Rigniaco que subest prioratui de Caro Loco sunt tres monachi et prior qui dicit se et domum suam esse in bono statu In domo de Tyseio que similiter subest prioratui de Caro Loco sunt tres monachi et prior bene se habentes prior tamen debet circa C libras propter malas annatas [Apud] Sanctum Victorem sunt duo monachi et decanus in bono statu [Domus Saltus] de Cosant est in malo statu non propter culpam prioris qui modo est set propter maliciam domini de Cosant et ignoranciam aliquorum aliorum prior debet C libras Viennen In domo de Taluiers quam tenet archiepiscopus Lugdunensis sunt duo monachi Domus Sancti Petri de Chanziaco ubi est prior cum uno monacho est in bono statu In domo de Gravilonga sunt duo monachi et prior et XXIX moniales honeste Deo servientes set pauperes debent C et L libras Viennen preter gageriam quamdam et pensionem Domus de Sales in qua sunt duo monachi et prior est in bono statu In domo Sancti Nicetii sunt quatuor monachi et prior qui debet LX libras Viennen Domus de Alto Jugo in qua sunt duo monachi et prior est [in] bono statu