Charter Document - 02290229
Charter Number: | 02290229 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Domini MCCLXIJ die mercurii post dominicam qua cantatur Reminiscere fuimus apud Sanctum Martinum Matisconensem ubi erat tantum unus monachus cum priore et ambo honeste vite prior in temporalibus bene administrat de novo enim ecclesiam et omnes domus recooperiri fecerat victualia usque ad novos fructus habet XIJ centum libras Matisconenses debebat dicta domus pro precio IIIJ boum quos recenter emerat prior qui erat in ipsa domo Die jovis subsequenti fuimus apud Treffort ubi erant duo monachi cum priore et tam prior quam monachi honeste et laudabilis vite prior autem bene in temporalibus administrat quia ut a monachis asseritur ex quo fuit prior institutus auxit redditus et proventus dicte domus plusquam in duplo victualia sufficienter habet usque ad fructus novos ac a duobus et dimidio anno citra expendit in enpcione reddituum CC et L libras Viennenses et debebat IX libras Viennen Die veneris subsequenti fuimus apud Giniacum ubi dicebant prior et suprior esse XXVI monachos divinum officium bene et laudabiliter fiebat fratres honeste se habent in omnibus excep[to] quod de missa Beate Virginis in capella fiebat aliquando negligencia quam districte prec[e]pimus emendari ita ne ullo modo in futurum deficiat In temporalibus deficiebat usque ad L libras XVII so[l ] cetera dicebat prior se sufficienter habere Debebat autem dicta domus CC libras Viennen set quibus vel quare noluit dicere dictus prior dederat autem dictus prior X libras Viennen de pensione magistro Guillelmo clerico comitis Cabilonensis et pro dictis X libris assignavit dicto magistro XL quartallos bladi inquisivimus autem ab obendiciariis videt celerario camerario sacrista si sciebant statum temporalem dicte [domus] dixerunt quod non nec unquam ut dictum fuit nobis computavit coram aliquo de fratribus item ut dictum fuit nobis magna pars hominum ecclesie quia non deffenduntur ut consueverunt defendi fecerunt concordiam quod ut dictum fuit nobis est maximum ecclesie detrimentum Item elemosina bene fit ibidem Die sabbati et dominico fuimus apud Nantuacum ubi sunt XX monachi inter quos sunt tantum VI sacerdotes item ex predicto numero XX duos expulerat dom Lugdunensis electus Officium divinum bene et competenter celebrabatur fratres honeste se habent excepto quod claustrales in lectis non habent pannos regulares dicebant enim quod si haberent vel possint habere pannos regulares libenter in eis jacerent Hospitalitas male fit ibi set qui est loco electi promisit emendare de te[m]porali statu intus vel extra vel nomine potuimus scire quia nullus monachorum sciebat nec [de] temporali statu aliquid potuimus percipere quia non obediretur nobis electus fecerat de novo post inhibicionem domi abbatis VI monachos In virtute obbediencie injunximus claustralibus quod quicumque posset habere pannos regulares faceret posse suum quod infra Pasca haberet vel quam primum comode posset Dicitur ibidem quod domus electus satis tepide deffendit jura ecclesie et specialiter quia domus Pet[r]us occupavit a duobus annis citra quedam magna nemora predicte ecclesie De duobus monachis quos expulerat electus Lugdunensis fuimus cum ipso locuti et assignavit eisdem mansionem in aliis domibus pertinentibus ad Na[n]tuacum Die martis subsequenti fuimus [apud] Chandiacum ubi moratur unus monachus solus honeste vite et conversacionis pro ut intelleximus Amedeus nomine Domus omnes recooperte sunt hoc anno excepta unica camera quam promisit nobis Guichardus canonicus Lugdunensis actare omnino modo et latrinas claudere ita quod totus prioratus et clausus reparatus erit competenter Hospitalitas non fit vicinis nobilibus quia non ex causa caritatis videntur petere set ex causa debiti vel subjectionis extraneis et transseuntibus fit Temporalia bene administrantur pro ut ista fuerunt ibidem nobis relata elemosina non fit ibi set ut procurator dicti canonici qui tenet domum predictam dixit nobis quod occasione dicti prioratus ampliat dominus elemosinam suam apud Lugdunum set ibi nulla fit Die jovis fuimus apud Taluiers ubi morantur tres monachi et prior honeste vite et conversacionis Servicium divinum bene et se pleniter fiebat ibi excepto quod familiaris salpmos non dicebant nisi sicut consueverunt dici in diebus XII lectionum nos autem injunximus in virtute obediencie sub pena excommunicacionis ut et XXX salpmos cum tribus orationibus et verba mea et alios familiares omnium orarum pro ut dicuntur Cluniaci dicerent quod promiserunt omnes bono corde inplere In temporalibus prior bene administrat pulcherrimam caminatam fecit hoc anno et optimum celarium sub camera et non debet domus nisi XXIIIJ libras Viennen et omnia necessaria habet usque ad fructus novos Elemosina bene fit ibidem Die veneris subsequenti fuimus apud Montem Bertodi ubi moratur prior cum duobus monachis qui sibi ad invicem bonum perhibebant testimonium servicium divinum bene fiebat ibidem et complete secundum consuetudinem Cluniaci In temporalibus [bene] administrabat prior quia domus nichil debebat et habet necessaria usque ad fructus novos redditus et jurisdictiones sunt bene per ipsum priorem admentate seu augmentati elemosina bene fit ibidem Die sabbati subsequenti fuimus apud Gravilongam ubi sunt XVIIIJ sanctimoniales velate et quatuor aut quinque alie recepte divinum officium bene sollempniter et complete fit ibi secundum consuetudinem Cluniaci domine sunt honeste vite Laudant se de priore et bonum testimonium perhibent de vita et honestate sua Duo monachi sunt ibi cum priore honeste vite quorum unus morat apud Terniacum nesciebatur si causa tractandi de habenda ibidem mansione De temporalibus non fuit qui sciret certum statum dicere nobis set certum est quod ibi deficit vinum usque ad L libras Viennen sicut asserunt domine et illi qui sunt pro priore ibidem Elemosina bene fit ibi secundum loci paupertatem et hospitalitas debebat autem dicta domus XXX libras Viennen Die dominica subsequenti fuimus apud Sales ubi morabantur duo monachi honeste vite servicium divinum bene fiebat et elemosina diebus dominicis sollempnibus omnibus venientibus pro ut fuit nobis relatum de hospitalitate dictum fuit quos vult clericus procurator loci recipit et quos vult repellit Status temporalium secundum dicti procuratoris narracionem bonus erat Die lune subsequenti fuimus apud Sanctum Nicecium ubi invenimus IIIJ monachos duos quorum neuter videbatur XIJ annos habere alter eorum nesciebat in salterio unicum ve[r]bum legere duo monachi etatis perfecte honeste vite dicebantur esse Duo molendina tradidit in manu laicali obbedienciarius qui tenet domum et illa molendina destruuntur quia non est qui faciat quod expedit ad conservacionem ipsorum in fenestris circa altaria non sunt vitree et multa alia minora deficiunt ibi que mandavimus obedienciario quod emendaret Hospitalitas et elemosina non fit nec ad voluntatem clerici procuratoris obedientiarii totalem omnino jurisdictionem exercet dominus Belli Joci monachi vero ibidem commorantes dixerunt quod parve emende solebant pertinere ad priorem Illius loci domus non erat obligata debitis nec alia multa alienata Die martis subsequenti fuimus apud Altum Jugum ubi sunt duo monachi qui dicuntur esse honeste vite unus eorum est sacerdos alter non bene faciunt servicium Dei Domus fere omnes ruerunt nec reparantur nec elemosina nec hospitalitas fit ibi monachi pro victu habent certum precium Die mercurii subsequenti fuimus apud Cysiacum ubi sunt tres monachi duo sacerdotes alter parum aut nichil scit et est juvenis Nichil debet domus jura domus bene defenduntur nec hospitalitas fit ibi nec fere elemosina nisi reliquie fratrum Monachi dicuntur honeste vite et bene faciunt servicium Dei Eodem die fuimus apud Sanctum Victorem ubi sunt duo monachi presbiteri honeste vite servicium secundum posse suum bene fit unus monachorum inabilis ad celebracionem misse propter senectutem nos insuper consuluimus ne celebraret et hospitalitas et elemosina competenter fiunt ibi secundum quod fuit nobis dictum Die jovis sequenti fuimus apud Rigniacum quem locum tenet hospitalarius Savigniaci ibi sunt tres monachi quorum duo sunt presbiteri bene et honeste viventes Hospitalitas et elemosina quasi pro nichilo est in dicto loco item sunt in illo loco tres turres que destruuntur pro defectu cooperture terram dicti loci ubicumque sit pro ut intelleximus bene gubernat dictus hostalarius Die veneris sequenti fuimus apud Saltum de Cosant ibi invenimus duos monachos presbiteros cum priore bone vite et honeste conversationis De hospitalitate et elemosina bene est et de divino officio bene sufficit nobis pro ut invenimus in dicto loco non habent monachi regulares pannos sed precipimus priori ut provideret ita quod haberent Domus est in bono statu in omnibus et maxime in debitis quia nichil debet De edificiis ita invenimus quod prior dicti loci non est ausus edificare tali ratione quia si dictus locus edifica[tu]rus erat dominus dicti loci semper cum priore vel in prioratu ipse et sui vellent esse Die sabbati post fuimus apud Pomerias ibi erant decem monachi qui bene et honorabiliter in omnibus et per omnia Deo auxiliante se habent divinum officium pro ut invenimus ad laudem et gloriam Dei et honorem nostri ordinis ibi est celebratum Hospitalitas et elemosina semper omnibus parata est in dormitorio non erant panni regulares precipimus omnibus obedienciariis ut emerent et providerent sibi super isto defectu postea precipimus priori dicti loci ut monachis claustralibus super hoc provideret De temporalibus dixit nobis prior quia non debet in manu nostra respondere sed in manu prioris de Nantoais quia sic consuevit semper tali vero racione quia prioratus de Pomeriis pertinet ad prioratum de Nantoais Est in prioratu de Pomeriis quidam monachus Guillelmus nomine diffamatus super hoc extra muros inventus fuit nocte et crudeliter verberatus Dominica in Passione et die lune sequenti fuimus apud Ambertam ibi invenimus XIII monachos de officio divino bene sufficit nobis et de omnibus horis aliis Dormitorium invenimus non regularem in pannis et lectis quare precipimus in virtute obedientie ut illi qui proprietates habent emerent pannos regulares et proprietatem redderent de illis qui proprietatem non habent precipimus priori quod provideret in brevi super defectu isto dictis fratribus et quod in dormitorio provideret cilicias in brevi In claustro non est hostium neque aliqua clausura seu firmitas in ecclesia ad crucem non est firmitas precipimus priori in virtute obedientie ut infra octo dies post nostrum recessum hec omnino emendaret et firmaret quod facere promisit Invenimus quod subprior dicti loci non est sufficiens in officio suo non facit tenere silencium in ecclesia neque in claustro neque in dormitorio neque in refectorio sed in presencia sua plures de fratribus locuntur ex consuetudine in ecclesia communiter et ipsemet subprior in ecclesia ita se habet sicuti predicti locutores item invenimus ibidem quod sacrista dicti loci non est sufficiens tali ratione quia juvenis est etate et juvenis in ordine propter quod diversas negligencias facit de officio suo item de priore invenimus quod parum ad matutinas venit excusat se ratione infirmitatis sue item aspere se habet erga fratres suos non dedit in anno isto fratribus tunicam neque pelliciam Item in temporalibus pro ut intelleximus bene se habet dictus prior De debitis ita dixit nobis prior quod intendit solvere apud Lugdunum VJ XX libras Turonen et ita se habere super aliis debitis quod erit ad honorem sue persone et ad profectum ecclesie et quod residuum de supradictis debitis in fine istius anni erit CC libre Viennen et bene implere factum suum in omnibus et per omnia Die martis fuimus apud Villam Novam ibi morantur duo monachi honeste vite et honeste conversationis servicium divinum bene reddunt die ac nocte De hospitalitate secundum posse domus bene et sufficienter est elemosina datur communiter omnibus tantummodo in die dominica debet dicta domus de Villa Nova VII libras Viennen nonde tempore novi prioris sed mortui Die mercurii et die jovis et die veneris sequenti fuimus apud Karum Locum occasione infirmitatis fratris Petri ibi invenimus XX et VI monachos bene et integre se habentes in officio divino et per omnia Dormitorium invenimus male ordinatum quare precipimus omnibus obedienciariis ut pannos regulares emerent et providerent priori vero precipimus ut illis qui proprietates non habent neque obediencias in pannis regularibus provideret in brevi quod facere promisit De debitis dixit nobis prior coram toto conventu quod est in bono statu non debet domus Kari Loci nisi VIJti libras Viennen et bene habent pro anno isto victui necessaria sufficienter Et ibi ordinavimus et statuimus socium subprioris scilicet domnum Petrum armarium dicti loci bonum virum honestum et religiosum In elemosina et hospitalitate bene se habent Die sabbati sequenti et die dominica in Ramis Palmarum fuimus apud Marcigniacum ibi invenimus XVIII monachos bene et honorabiliter se habentes et in ecclesia Deum servientes Hospitalitas et elemosina bene se habent in dicto loco in dormitorio sunt lecti regulares De debitis dixit nobis prior coram fratribus debet dictus prior CCC libras Viennen sed bene habet de quo potest fieri solutio et plus et pro anno isto habent sufficienter victui necessaria Die lune subsequenti fuimus apud Paredum ubi sunt XX monachi honeste et laudabiliter se habentes servicium divinum bene et integraliter secundum modum Cluniaci fit ibidem si qua fuerunt corrigenda regulariter fuerunt correcta In temporalibus in bono statu dicitur quia jura et jurisdictiones bene deffenduntur ampliantur redditus et non debet ultra XL libras Viennen pro ut prior in presencia tocius conventus dixit nobis Die martis subsequenti fuimus apud Borbonium ubi erant tres monachi excepto priore divinum officium pro ut dicebant fiebat ibidem secundum modum Cluniaci honeste pro ut dixerunt nobis vivebant In temporalibus dixit prior in presencia fratrum bene administrasse quia sufficienter habet necessaria usque ad novos fructus tantummodo obligata erat domus in octo XX libris in quibus computabat etiam expensas domni abbatis qui istis diebus erat ibi venturus Die dominico dabatur omnibus elemosina omnibus aliis diebus omnibus forinsecus venientibus hospitalitas licet domnus abbas tempore date domus propter honera debitorum eidem priori inibuisset tamen omnibus petentibus fiebat ut dicebat Quia domus omni clausura et latrinis carebat injunximus ut infra capitulum faceret latrinas et disponeret de clausura item ut cum fratribus jaceret injunximus quod et omnibus prioribus non conventualibus injunximus Die veneris subsequenti fuimus apud Simuliacum ubi moratur unus monachus cum priore honeste ut dixerunt nobis vivebant et integre faciebant divinum officium injunximus priori ut in eadem domo cum monacho jaceret Die dominico et per totam XL data fuit omnibus elemosina item omnibus transeuntibus sinper datur ut dictus prior dixit nobis Jura jurisdictiones bene defenduntur obligata est domus in X libris Nivernen victualia habet usque ad fructus novos sufficienter item hospitalitas fit omnibus fratribus Cluniaci ut dixit prior et injunximus ut liberalius fieret propter quedam que intelleximus Die sabbati fuimus apud Luiacum ubi est tantum unus monachus cum priore non fit ibi divinum officium nec hospitalitas nec elemosina ut deberet et omnino elemosina non fit Nimis aspere tractat prior subditos ecclesie multos clamantes audivimus item multos defectus et facta que non sunt scribenda pro ut intelleximus non potuimus plura facere propter infirmitatem prioris Apud Blaniacum quod tenet idem prior non est monachus decessit enim circa catuis primum apud Luiacum in eodem statu se habet utraque domus ut dixit nobis prior tantum unicus serviens moratur ibidem sicut apud Lui acum dixit nobis idem prior necessaria dicit idem prior sufficienter habere usque ad fructus novos Obligate sunt due dicte domus in XL libris forcium Nivernensium Die dominica qua cantatur Misericordia Domini fuimus apud Maobrium ubi morantur IIIJ monachi honeste vite et conversacionis prout et ipsi et domus Boninus procurator dicte domus dixerunt nobis servicium divinum hospitalitas elemosina bene et sollempniter fiunt ibidem prout predicti asseruerunt coram nobis Temporalia bene administrantur quia domus parum aut nichil debet sufficienter sunt ibi necessaria usque ad fructus novos Die lune subsequenti fuimus apud Montem Sancti Vincentii ibi est prior cum unico monacho honeste vite et conversacionis ut fuit nobis relatum divinum officium hospitalitas et elemosina secundum facultates ipsius loci pro ut prior cum monacho asseruit bene fiunt Die martis et mercurii subsequentibus fuimus apud Sanctum Marcellum Cabilonensem ubi sunt XV monachi honeste vite et honeste conversacionis divinum officium bene complete fit ibidem item elemosina et hospitalitas bene fiunt Domus ut dixit nobis prior in capitulo coram toto conventu est in bono statu quia bene habet unde potest solvere omnia debita et sufficiencia usque ad fructus novos habet In vigilia Purificacionis fuimus nos frater St[ephanus] socius in ordine cum fratre Hugone decano de Maleyo apud Montem Sancti Johannis ibi sunt IIIJ monachi com priore et prout ipsi dixerunt divinum officium bene et complete faciebant Dormitorium ita turpe et male mundatum ac discoopertum erat quod porci non deberent inhabitare item in ipso dormitorio quilibet fratrum habebat camerulam cum clavi in qua jacebat quas precepimus amoveri ita quod fratres ita jacerent ut se viderent latrine nulle erant quas precepimus fieri infra brevem terminum Elemosina ut dixit idem prior bene fiebat de hospitalitate dixit quod plures veniebant quam vellet Monachis inhibuimus ne per villam discurrerent item ne aliquo modo alias quam suam domum intrarent nec secum haberent honestas personas et cuc domum ex necessitate Ecclesia discooperta est vitree non sunt ut expedit ibi grangia putrefit propter discoopertionem et ruit propter antiquitatem Domus erat obligata in CC libris Viennen vel Pariisne Plus victualia habet usque ad fructus novos multa dicebat se adquisivisse Dicebatur suspectus de quadam muliere que morabatur prope portam ipsius prioratus