Charter Document - 02290222

Charter Document - 02290222


Charter Number: 02290222
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1180
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In [no]mine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod ecclesia Cluniacensis frequenter conquesta fuerat de pressuris vehementibus et exactionibus pessimis quibus comes Cabilonensis Willelmus et pater suus domum de Paredo et pertinentias ejus ac terram ecclesie vehementer afflixerant Cum itaque tempore patris sui et suo ab abbatibus Cluniacensibus et prioribus Paredi super hoc sepe frustra laboratum fuisset novissime convenerunt apud Lordonum Theobaldus abbas Cluniacensis et Johannes prior Paredi cum quibusdam monachis Cluniacensibus et comes Cabilonensis cum quibusdam militibus et hominibus suis et tandem victus ratione simulque peccatorum suorum immensitatem considerans ob remedium anime sue et antecessorum suorum guerpivit penitus et quitavit omnes consuetudines et exactiones quas ipse et pater suus in terra ecclesie contra justiciam et equitatem in periculum animarum suarum acceperant Recognovit igitur et confessus est quod in villa Paredi et pertinentiis ejus et in universa terra ejus non habet talliam vel porcellagium vel besenagium vel messionagium seu annonagium vel carredum que omnia ipse et ministri ejus plerumque violenter accipiebant preterea homines ecclesie quandoque in expeditiones suas ire cogebat et opera sua facere compellebat videlicet in fossatis suis erigendis et castellis construendis vel destruendis que omnia penitus guerpivit et remisit ita quod hec omnia ab ipso vel ab heredibus aut ministris suis deinceps nullatenus requirentur Et ut breviter comprehendam in villa Paredi vel terra ecclesie ubicumque sita nullam sibi jurisdictionem vel consuetudinem exclusa omni concertatione retinuit preter illa que supposita sunt quasdam siquidem consuetudines sibi de jure deberi asserebat quas monachi negabant quoniam in cartis predecessorum suorum Hugonis et Theobaldi comitum Cabilonensium non continebantur asserebat enim sibi a priore Paredi deberi summarium et custodem ejus cum in exercitum nostrum pergeret et ciphum corneum cum duobus cocleariis corneis predictum somarium in reditu suo redditurus nec aliter deinceps alterum recepturus Porro dum terram suam simpliciter deambulaverit procurationem semel aut bis in anno in hospicio Paredi sibi deberi asserebat ita quod in multitudine sociorum domum non gravaret refectionem quoque plenariam apud Tolonum semel in anno querebat Si quando ad clamorem prioris et ecclesie Paredi pro dampnis ecclesie illatis cum armata manu super aliquem vicinorum hostium ipsum pergere oportuerit de singulis domibus Paredi singulos homines cum armis secum ituros dicebat ita tamen quod ad domos suas possent ipsa die reverti Super his quatuor consuetudinibus quas prefatus comes querebat et monachi negabant ne bonum pacis inter ipsos impediretur ita dictum est quod si eas habere voluerit non statim violenter extorquebit set appellabit super his abbatem Cluniacensem et priorem Paredi quod justicia dictaverit inde accepturus Licebit quoque abbati et priori Paredi memoratum comitem de guerpitione consuetudinum istarum appellare quando voluerint et ipse eis de jure respondebit quod ratio dixerit servaturus Dictum est preterea quod in carredo prioris quo vinum de vineis suis aut alienis ad usum monachorum de partibus Cabilonensibus adduci solet non debet comes pedagium accipere Si vero prior ad hoc vinum comparatum adduxerit ut illud denuo vendat licebit comiti inde pedagium accipere Procurationem quoque quam apud Digunz semel in anno querebat in manum memorati abbatis Cluniacensis guerpivit et remisit De hominibus salvamenti ita diffinitum est quod homines ecclesie qui terram comitis non tenent nullum omnino servitium ipsi vel ministris suis debent per consuetudinem homines vero ecclesie qui terram comitis tenent servitium quod tenemento impositum est sibi persolvent De cetero quoniam gratiam et amorem Cluniacensis ecclesie sibi plurimum adquirere cupiebat statuit firmiter et concessit ut nullus de villa Cluniacensi per terram ipsius comitis umquam temporibus pedagium solvat set de ipso et de hominibus ejus vadat securus Has itaque conventiones sigillo comitis Cabilonensis confirmatas et sigillis episcoporum Eduensis et Cabilonensis ipse comes in presentia nostra et baronum nobis assistentium tenendas promisit et super sancta [Evangelia] juravit et ut sigilli nostri auctoritate communiremus rogavit Que omnia ut perpetuum et inviolabile robur optineant et ne a posteris quoquomodo valeant retractari presentem cartam sigilli nostri inpressione ac regii nominis karactere inferius annotato corroborari precepimus Actum Senonis publice anno ab Incarnatione Domini MCLXXX regni nostri anno secundo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Signum comitis Teobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulfi constabularii Data per manum P [] H S [] P L Hugonis cancellarii