Charter Document - 02290221

Charter Document - 02290221


Charter Number: 02290221
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1180
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Quoniam ea que a fidelibus geruntur ad conservandam memoriam litterarum solent apicibus commendari idcirco ego Willelmus Dei miseratione comes Cabilonensis presenti pagine precepi inserendum qualiter inter me et ecclesiam Cluniacensem ad bonum pacis et concordie convenerimus super querelis quas eadem ecclesia Cluniacensis et domus de Paredo adversum me diu habuerant Noverint igitur universi presentes et futuri quod ecclesia Cluniacensis frequenter conquesta fuerat de pressuris vehementibus et exactionibus pessimis quibus ego et pater meus peccatis nostris exigentibus domum de Paredo et pertinentias ejus ac terram ecclesie vehementer afflixeramus Cum autem tempore patris mei et meo ab abbatibus Cluniacensibus et prioribus Paredi super hoc esset frustra sepe numero laboratum novissime convenimus apud Lordonum domnus videlicet Theobaldus venerabilis abbas Cluniacensis et Johannes prior Paredi cum quibusdam senioribus Cluniaci et ego cum quibusdam militibus et hominibus meis tandem victus ratione et saluberrimis monitis et precibus memorati abbatis adquiescens simulque peccatorum meorum inmensitatem considerans ob remedium anime mee et antecessorum meorum guerpivi penitus et quit avi omnes consuetudines et exactiones quas ego et pater meus in terra ecclesie contra justiciam et equitatem in periculum animarum nostrarum acceperamus Recognovi igitur et confessus sum quod in villa Paredi et pertinentiis ejus et in universa terra ejus non habeo talliam vel porcellagium vel besenagium vel messionagium seu annonagium vel carredum que omnia ego et ministri mei plerumque violenter accipiebamus preterea homines ecclesie quandoque in expeditiones meas ire cogebam et opera mea facere compellebam videlicet in fossatis meis erigendis et castellis construendis vel destruendis que omnia penitus guerpivi et remisi ita quod hec omnia que predixi a me vel ab heredibus aut ministris meis deinceps nullatenus requirantur Et ut breviter conprehendam in villa Paredi vel terra ecclesie nullam mihi jurisdictionem vel consuetudinem exclusa omni concertacione retinui preter illa que subjecta sunt quasdam siquidem consuetudines mihi de jure deberi asserebam quas monachi negabant quoniam in cartis nobilium virorum Hugonis et Theobaldi comitum Cabilonensium non continebantur dicebam enim mihi a priore Paredi deberi saugmarium et custodem ejus cum in exercitum regis perrexero et sciphum corneum cum duabus cocleariis corneis predictum saugmarium in reditu meo redditurus nec aliter deinceps alterum recepturus Porro dum per terram meam simpliciter de ambulavero procurationem semel aut bis in anno in hospicio Paredi mihi deberi asserebam ita quod in multitudine sociorum domum non gravarem receptionem quoque plenariam apud Tolonum semel in anno querebam Siquando ad clamorem prioris et ecclesie Paredi pro damnis ecclesie illatis cum armata manu super aliquem vicinorum pergere me oportuerit de singulis domibus Paredi singulos homines cum armis mecum ituros dicebam ita tamen quod ad domos suas possint ipsa die reverti Super his quatuor consuetudinibus quas ego querebam et monachi negabant ne bonum pacis inter nos impediretur ita dictum est quod si eas habere voluero non statim violenter extorquebo set appellabo super his abbatem Cluniacensem et priorem Paredi quod justicia dictaverit inde accepturus Licebit quoque abbati et priori Paredi me de guerpicione consuetudinum istarum appellare quando voluerint et ego eis de jure respondebo quod ratio dixerit servaturus Dictum et preterea quod in carredo prioris quo vinum de vineis suis aut alienis ad usum monachorum de partibus Cabilonensibus adducere solet non debeo pedagium accipere si vero prior ad hoc vinum comparatum adduxerit ut illud denuo vendat licebit mihi inde accipere pedagium Procurationem quoque quam apud Digonz semel in anno querebam in manu memorati abbatis Cluniacensis guerpivi et remisi De hominibus salvamenti diffinitum est quod homines ecclesie qui terram meam non tenent nullum omnino servicium mihi vel ministris meis debent per consuetudinem homines vero ecclesie qui terram meam tenent servitium quod tenemento inpositum est mihi persolvent Decetero quoniam gratiam et amorem Cluniacensis ecclesie mihi plurimum adquirere cupio statui firmiter et concessi ut nullus de villa Cluniacensi per terram meam futuris umquam temporibus pedagium solvat set de me et hominibus meis vadat securus Ut autem hujus pacis bonum omni tempore inviolabiliter observetur presentem paginam sigilli mei impressione muniri precepi et ad testimonium hujus mutue compositionis rogavi Eduensem et Cabilonensem episcopos ut et ipsi ad hoc sigillorum suorum firmitatem apponerent Testes sunt ex parte monachorum Beraldus prior Cluniacensis Rainaldus et Nicholaus custodes ordinis Petrus de Marciaco et Sofredus camerarii Guillelmus Colongarius elemosinarius Aimo prior de Sancto Salvio Girardus decanus de Bellomonte Berardus decanus de Lordono Robertus et Seguinus socii abbatis Ex parte mea Girardus de Reun Letaldus de Calvo Monte Hugo filius ejus Hugo de Sancto Albino Hugo de Petra Campi Pascherius Avengunz joculator De familia abbatis Durannus de Varennis Hugo caprarius Bellus Mons Actum apud Lordonum anno ab Incarnatione Domini MC octogesimo Philippo rege Francorum regnante in Francia anno regni ejus secundo