Charter Document - 02290216

Charter Document - 02290216


Charter Number: 02290216
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1055 - 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuri evi hominibus quod ego Adaleida uxor Petri de Chucy audiens viros diligi ab uxoribus debere et teneri dono Deo et beato Petro ac Marciniacensi monasterio ubi me ipsam mitto pro anima viri mei viam universe carnis ingressi et pro anime mee remedio laudantibus filiis meis Galterio et Guillelmo et fratribus meis Artaldo de Buxolio et Hugone priore de Paredo mansum de Marciliaco et servos et burdalarias tres apud Varennis quas tenent Durannus Boirel et Hebradus de Paret atque Constantinus de Varennis Hoc donum feci facio et confirmo coram testibus Guillelmus archipresbiter e[t] Bernardus de Perres