Charter Document - 02290215

Charter Document - 02290215


Charter Number: 02290215
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancte Trinitatis constructe in loco qui dicitur Marciniacus ego in Dei nomine Hugo seculo renuncians dedi mansum unum ad Avengum qui mihi ex paterno jure contingebat et cum omnibus appendiciis suis sicut Albericus et pater ejus tenuerunt et excoluerunt et ostenderunt mihi et fratribus nostris monachis domno Renchoni et Duranno presente Aya matre mea Testes autem et monstratores hujus mansi sunt Albericus qui exolit mansum et Durannus et Rotbertus fratres ejus Adalbertus quoque vicarius Hoc autem donum factum fuit in manu domni Duranni prioris Testes et laudatores sunt hujus doni Gerardus Hartaldus atque Gofredus