Charter Document - 02290213
Charter Number: | 02290213 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0999 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus in unitate fidei viventibus Christique misericordiam prestolantibus et Verbi Dei pabulo mentis sue archana alentibus sermo intonat divinus quod ita dispensacio Redemptoris quibusque consulit ditibus ut ex propriis rebus quas transitorie possident centuplicatum valeant acquirere fenus si modo eisdem bene utendo rebus ea que habent studeant erogare pauperibus Quod videlicet esse possibile ostendens atque ad hoc omnino suadens dicit Divitie viri redemptio anime ejus et juxta egregii predicatoris vocem dum adhuc vacat dumque tempus acceptabile et dies salutis instare videntur et donec hodie cognominatur currendum et agendum est summopere quod inperpetuum nobis expediat Qua scilicet causa nulla specie vel modo perfectius geri a quolibet creditur nisi ab his qui postpositis seculi impedimentis abrutisque omnibus retinaculis sub monachico scemate sponso qui in celis est perhenni abitu gestu atque actu applicare sese maluerint quibus tantum vivere Christus est et mori lucrum Igitur cunctis sancte matris Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod beate memorie comes Lanbertus per cuncta laudandus nullique suis temporibus sub clamide terreni imperii in christiana religione secundus ob amorem Dei Omnipotentis cooperante in hoc ipsum domno Maiolo abbate quoddam cenobium quod Vallis Aurea dicitur in proprio construxit solo in Augustudunensi pago in honore Dei Omnipotentis et gloriose Marie Virginis ac beati Johannis precursoris Christi ea siquidem fide ea spe atque devocione ut quamvis ipse cuncta contemnere nequivisset tamen dum mundi contemptores quos justos pro certo credebat susciperet mercedem justorum reciperet Decrevit etiam eundem locum liberum esse ab omni cujuspiam loci subjectione ac seculari dominacione ita ut liceret monachis inibi degentibus Deo servire sub proprio pastore ac pro statu tocius Ecclesie Deo infatigabiles preces effundere qui etiam quamdiu rebus humanis interfuit ipsum locum decenter in omnibus adornare curavit quem quasi quodam amoris privilegio pre omnibus dilexit Sed cum refrigescente caritate supercrescens iniquitas jam jamque in quorumdam cordibus principatum sibi vindicat venerabilis Hugo filius ejus gratia Dei se preveniente que eum segregavit ac predestinavit presulem fore sue sancte Ecclesie alto mentis intuitu perspiciens mundanos casus semper in deterius ruituros simulque considerans supradictum locum in eodem statu quo pater suus decreverat omnino per se stare non posse cum consilio gloriosi regis Rodberti atque eorum qui simul aderant episcoporum necnon Aeinrici ducis jam dictum cenobium cum omni integritate tradit beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi monasterio cui preest domnus Odilo ita ut habeat tam ipse quam etiam sui successores firmam auctoritatem eundem locum regere gubernare ac secundum Dei voluntatem disponere cum omnibus inibi pertinentibus ecclesiis villis mansis farinariis servis et ancillis utriusque sexus atque etatis vineis campis exitibus et regressibus totum ad integrum Facit autem hanc donacionem jamdictus presul Hugo Deo devotus primum pro amore Dei inde pro anima patris sui Lanberti ac matris sue Adeleydis ac gloriosi Rodberti regis atque Aeynrici ducis necnon pro animabus fratrum ac sororum nepotumque ac omnium utriusque sexus propinquorum pro statu etiam et incolomitate catholice religionis postremo sicut omnes christiani unius compage caritatis ac fidei tenemur ita pro cunctis preteritorum scilicet ac futurorum seu presentium orthodoxis hec donacio fiat Eodem etiam voto et desiderio consilio et auctoritate supramemoratorum principum et episcoporum roboratus tradit jam dictis apostolis ac prefato abbati fratribusque sibi commissis prelibatum Cluniacense cenobium incolentibus necnon successoribus illorum in perpetuum locum Sancti Marcelli in suburbio Cabilonensi positum scilicet ubi idem ipse sanctus martir requiescit corpore cum omnibus ad se pertinentibus sicuti olim a Gausfredo comite matris ejusdem presulis conjuge sancto Maiolo suisque successoribus fuit commissum ad possidendum et ordinandum atque disponendum jure perpetuo sine alicujus contradictione Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum nec cujuslibet terrene potestatis jugo subiciatur idem locus sed habeat rectorem ac gubernatorem dominum nostrum Jesum Christum simulque domnum Odilonem abbatem Cluniensium ejusque successores in futura tempora et generaciones generacionum Si quis vero quod minime per Dei misericordiam evenire credimus vel ex propinquis vel extraneis vel ex qualibet conditione vel potestate qualicumque calliditate contra hoc testamentum aliquam concussionem inferre temptaverit primum quidem iram Dei Omnipotentis incurrat auferatque Deus partem illius de terra vivencium et deleat nomen ejus de libro vite sitque pars illius cum Juda traditore Domini eternis cruciatibus cum eo in inferno retrusus secundum mundialem vero legem his quibus litem intulerit centum auri libras exolvat et conatus ipsius nullum vigorem obtineat sed hec donacio omni auctoritate fulta in perpetuum firma permaneat Actum suburbio Cabilonensi cenobio Beati Marcelli in presentia regis Rodberti Signum Hugonis episcopi qui hanc donationem fieri et firmare rogavit Signum Aynrici ducis Signum Ottonis comitis Signum Widonis comitis Signum Mauricii comitis Signum Rodberti vicecomitis Signum Gaufredi Signum Richardi comitis Signum Rodgerii episcopi Signum Rainaldi episcopi Signum Gisleberti Signum Hugonis Signum Odulgarii Signum Remigii Signum Walterii episcopi Signum Anserici Signum Giraldi Signum Wilengi Signum Bernardi Signum Widonis abbatis Data mense maio indictione duodecima anno Incarnationis dominice DCCCCXCVIIII Rodberto rege anno quarto regni ejus Aldebaldus licet indignus sacerdos et monachus scripsit