Charter Document - 02290212

Charter Document - 02290212


Charter Number: 02290212
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Petrus infans de la Rochia calumniabat homines a Teli et a Albiniaco fecitque placitum cum domno Wichardo monacho in domo monachi de Jhavanes accepitque ab eo XV solidos finivitque et guerpivit Domino Deo et omnibus sanctis ejus et ad monachos de Paredo hoc quod querebat in ominibus sive in feminis qui in supradictis villulis manent sicut pater ejus et mater reliquerunt et dimiserunt rectum quod abebat dedit tortum quod querebat guerpivit pro animabus omnium antecessorum suorum si defuit aliquid quod ejus pater non dedisset vel guerpiisset ipse finive dedit et guerpivit omnia Deo De hoc placito sunt testes Petrus infans Stephanus de Til Wilelmus de Sancto Desiderio Wichardus monachus Ingerbertus de Patagni Seguinus de Bussiris Petrus Clissi Durannus prepositus Amicus de Recondis Richerandus dul Furnet Durannus dul Jambum Durannus de Chesals Ainaldus de Larveta Tetbaldus Lubersi Aymericus Hoc donum postea laudavit Walterius frater ejus a Til retro ecclesiam et inde sunt testes Ylerannus de Gubirs Arnulfus de Patagni Wido presbiter Durannus de Chasals