Charter Document - 02290211

Charter Document - 02290211


Charter Number: 02290211
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1119
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod domnus Hugo de Borbono ex integro laudavit atque concessit illas terras que a patre suo vel a suis hominibus exciderant loco Paredi vel locis pertinentibus ad illum locum apud Pulcram Spinam in manu domni Artaldi prioris necnon illam terram de Digontio nominatim quam calumpniabat in pace dimisit Propter hoc donum X solidos accepit et Gaufredus Palfol unam libram piperis habuit Testes Bernardus Aimo et Gaufredus Palfol Stephanus prepositus Milo Pevrari Pipinus et Josbertus fratres Durannus Canal Hugo de Maniaco Andreas Cotta Bernardus Faramundus et alii multi