Charter Document - 02290209

Charter Document - 02290209


Charter Number: 02290209
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod domnus Willelmus comes post multa incommoda huic loco illata veniens ad presentiam domni Petri abbatis Cluniacensis et domni Bernardi prioris Clunia finivit ex toto malas consuetudines quas ipse vel sui elevaverant vel accipiebant in terra Sancti et forisfacta que prior Artaldus et alii seniores hujus loci requirebant ab eo sicut ab illis obtinere potuerit reddat istum autem locum et res ad eum pertinentes in illis consuetudinibus quas ipse vel sui elevaverant teneat in quibus comes Theodbaldus et filius ejus Hugo tenuerunt propter hoc quod pro animabus suis probantur dedisse Hoc autem fecit per manum domni Letbaldi de Digonia et Ademari Morelli et ita se promisit teneri in manu domni abbatis audientibus et multis astantibus testibus